Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): SEMINARIUM

SEMINARIUM, Semen, cultura. Nicolaus de Jamsilla de Gestis Friderici II. Imp. apud Murator. tom. 8. col. 558: Quae etiam terra caules silvestres usui hominum aptos sine Seminario producit. Comment. MSS. ad Marcian. Capell. libr. 2. apud Maium in Glossar. novo voce Sementum: Dicimus hoc semen et hoc seminium, haec sementis et hoc seminatum et hoc seminarium. Sed semen et seminium animalium, sementis autem et sementum frugum, Seminarium cujuscumque rei initium. Richerus in Prologo: Gallorum congressibus in volumine regerendis, imperii tui, pater sanctissime Gerberte, auctoritas Seminarium dedit.