Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): SENEX

SENEX, Senes, vel Senes Episcopi, in Africa dicti Episcopi promotionis aetate caeteris antiquiores, qui eo nomine Primates erant: quorum Sedes Prima vocabatur. Leo IX. Epist. 4: Sed de Africae Primatibus aliter intelligendum est, quia in singulis ejus provinciis antiquitus Primates instituebantur, non secundum potentiam alicujus civitatis, sed secundum tempus suae ordinationis, quibus tamen omnibus praeterea unus, scilicet Carthaginensis Archiepiscopus, qui etiam non incongrue dici potest Metropolitanus, propter Carthaginem Metropolim totius Africae. Adde Epist. 3. In Concilio Carthag. Theodosio A. et Rumorido Coss. celebrato can. 57. Xantippus nominatur Sanctus Senex: et can. 94. Sanctus Senex Donatianus, quorum prior Primas fuit et Episcopus primae sedis Numidiae, alter Provinciae Byzacenae. Ita passim haec vox accipitur apud S. Augustinum Epistol. 55. 152. 217. 236. et 261. in Epist. Concilii Cirtensis apud eumd. August. post Brevicul. Collat. apud Facundum Hermianens. lib. contra Mocianum pag. 576. etc. Quod vero interdum controversiae nascerentur inter Episcopos de promotionis tempore, ut apud Augustinum Ep. 217. cautum est peculiari Canone in Concilio Africano can. 56. ut qui deinceps ordinarentur in Africa Episcopi, literas ab ordinatoribus suis acciperent, quae Consulem et diem continerent. In Collat. Carthag. I. cap. 16. in Epist. Synodi Cirtensis Concilii, et in Epist. Concilii Milevitani, Silvanus Senex Ecclesiae Summensis dicitur, qui cap. 57. ejusdem Collationis, primae sedis provinciae Numidiae Episcopi titulo donatur. In Concilio Carthag. Caesario et Attico Coss. fit mentio Victoris Senis Puppatanensis. In Concilio Carthag. III. Musonius in Epist. ad Episcopos, Senex; in Actis ejusdem Concilii, primae sedis Episcopus Provinciae Byzacenae appellatur. Ita S. Augustinus in Collat. tertia cap. 7. dicitur ordinatus a Megalio, qui tunc fuerat Primas in Numidia Ecclesiae Catholicae. Quod scribitur etiam a Possidio; et cap. 13. Secundus Tigisianus dicitur habuisse tunc (tempore persecutionis) Primatum Episcoporum Numidiae. Γέροντες dicebantur Scriptoribus Graecis. Γέρων Ξάνθιππος, in Cod. Canon. Eccl. Afric. cap. 90. 100. Γέρων Ἰννοϰέντιος, cap. 97: Γέρων Δονατιανὸς πρωτεύων, cap. 127. Vide Gregorium M. lib. 1. Epist. 72. 75. lib. 2. Indict. 11. Epist. 47. 48. et Glossar. mediae Graecitatis in Γέρων col. 246.

Senex, Abbas. Petrus Abaelardus Epist. 8: Qui Sanctorum vitas scripserunt, quos nunc Abbates dicimus, Senes vocabant. Hinc liber γεροντιϰὸν dictus.

Senex, vel Vetulus de Montanis, dictus nostris Assassinorum Princeps, le Vieil de la Montagne Joinvillae et aliis, non ob aetatem ingravescentem; sed quod lingua Arabica Seich, vel Scheic indigitaretur, voce quae Seniorem et Dominum significat, de qua quaedam attigimus ad Joinvillam pag. 70. De Montanis vero cognominabatur, quod revera in montibus habitaret, uti apud eumdem Joinvillam docuimus pag. 87. ex Scriptoribus, licet contra censeat vir doctus apud clarissimum Menagium in Originibus Italicis pag. 1089. Arnoldus Lubecensis lib. 4. cap. 37: Princeps de Montanis, qui quadam excellentia Principatus dicitur Senex. Will. Tyrius lib. 20. cap. 31. de Assassinis: Hi non haereditaria successione, sed meritorum praerogativa Magistrum sibi solent praeficere, et eligere Praeceptorem, quem spretis aliis dignitatum nominibus Senem vocant. Willel. Neubrigensis lib. 4. cap. 24: Fertur esse in Oriente gens sub ditione cujusdam potentis Saraceni, quem Senem nominant, quoddam hominum genus adeo seductibile, atque in propriam proclive perniciem, ut ab eodem, quem scilicet loco Prophetae colunt, artificiosissimis fallacium pollicitationum praestigiis sollicitatum, atque illectum, immortalia se post mortem commoda percepturos existiment, si illi imperanti usque ad mortem obtemperent. Adde lib. 5. cap. 16. et alios Scriptores, quos laudamus ad Joinvillam.

Vetulus de Montanis. Vincentius Belvac. lib. 31. cap. 93: Assassini, et eorum praeceptor Vetulus de Montanis. Eadem habet Jacobus de Vitriaco lib. 3. pag. 1142. Rigordus ann. 1190: Misit nuntios ad Vetulum Arsacidarum Regem. Hinc Assassinos, Veteres Montanos vulgo appellatos, scribit idem Joannes de Vitriaco pag. 1126.

Antiquus de la Montagne, vocatur apud Willebrandum ab Oldenborg in Itinerario Terrae Sanctae pag. 129.

Haud scio an idem sit qui Vetus de Mussa dicitur in Litteris Henrici III. Reg. Angl. ann. 1238. apud Rymer. tom. 1. pag. 382: Rex Tath. nuncio Veteris de Mussa, salutem. Significamus vobis quod bene placet nobis, quod ad nos in Angliam veniatis, una cum gente vestra propria, quam vobiscum ducetis, ad exponendum nobis nuncium vestrum, quod vobis injunctum est ex parte praedicti Veteris de Mussa domini vestri.