Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): SENTENTIA

SENTENTIA,² Compendiaria rei alicujus expositio. Capitul. Attonis cap. 97: Commonendi sunt omnes fideles, ut generaliter a minimo usque ad maximum orationem Dominicam et symbolum memoriter teneant, et dicendum eis quod in his duabus Sententiis omne fidei Christianae fundamentum incumbit, et nisi qui has duas Sententias memoriter tenuerit, et ex toto corde crediderit, et in oratione saepissime frequentaverit, catholicus esse non poterit. AElfricus in Praefat. ad Sigericum Archiep. apud Wanleium de Antiqua Litterat. Septentr. pag. 153: Quadraginta Sententias in isto libro exposuimus, credentes hoc sufficere posse per annum fidelibus, si integre eis a ministris Domini recitentur in ecclesia. De his 40. Sententiis in alia Praefat. his verbis loquitur idem AElfricus ibid. pag. 157: Igitur in anteriore opere ordinavimus xl. sermones, in isto vero non minor numerus Sententiarum invenitur.