Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): SENTENTIA

SENTENTIA,³ Excerpta ex Terrario S. Petri Piperac. apud Acher. tom. 2. Spicil. pag. 704: Sententiam igitur ecclesiarum, et donum earum, si ausu temerario quis improbare praesumpserit, a corpore Christi et Ecclesiae segregatus, etc. Ubi leg. forte Sensina, pro Saisina, possessio. Vide Sensire.

Sententia Judiciorum, Liber Ecclesiasticus, in quo continentur, quae ad poenitentiam imponendam et ad reconciliandum poenitentem spectant. Vide Poenitentiale.