Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): SERICUM

SERICUM, Mensurae liquidorum species. Philippus Eystetensis in Vita S. Walpurg. cap. 34: Sacratissimus liquor, qui infra spatium unius anni nequaquam distillaverat, nec ullo modo sese ostenderat, adeo abundanter erupit, ut ampullam dimidiae pintae, capacitatis, vel unius Serici adimpleret. Alter codex MS. habet seriti, uti monet Gretzerus. Vide in Serena 1. et Seria 1.