Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): SERIES

SERIES, Notitia judicati ann. 843. in Append. ad Marcam Hispan. col. 780: Tunc iterum praecepimus scribere conditiones, ut ea quae ipsi testes testificaverunt, ipsi testes ad Seriem conditionum hoc jurare studerent; sicuti et fecerunt. Alia ann. 874. ibid. col. 797: Qui (testes) juraverunt a Serie conditione, sicut ibidem insertum est. Formula est haud infrequens in ejusmodi Notitiis quam clarius exhibet Notitia ann. 1032. ibid. col. 1053: Testimonium nostrum per Seriem harum conditionum jurejurando confirmavimus, etc. Vide Dirksen. Manuale Latin. Font. Jur. in hac voce ยง 2. Chlodov. Chart. ann. 653. pro Monast. S. Dionysii: Nos ergo per hanc Seriem autoretatis nostrae.

Series, pro Veritas. Gualter. Hemingford. in Edwardo I. ad ann. 1298. pag. 163: Cognita tamen rei Serie et Regem modicum esse laesum, compatiebantur ei. Progressio rerum. Vide Forcellinum.