Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): SERVIENS

SERVIENS, Minister, famulus. Apud Fortunatum Epist. 2. ad Mumolenum lib. 10. Poëm. sic inscribitur: Dominis illustribus cunctisque magnificis omni desiderio complectendis, Servientibus Dominorum. Charta Philippi Aug. Reg. Franc. ann. 1200. tom. 1. Ordinat. pag. 24: De Servientibus laicis scholarium, etc. Addit. ad Translat. S. Filiberti saec. 4. Bened. part. 1. pag. 563: Servientem suum sic interpellavit: Praepara, inquit, nobis refectionem, ut cum reversi fuerimus, statim comedamus. Et ille ad dominum suum, etc. Statuta S. Claudii ann. 1448. pag. 56: Item, Servientibus infirmariae ejusdem monasterii, etc. Serjant nostris eadem notione. La Bible Guyot Pruviniensis: N'y aura ancelle ne Serjant.

Charta decani et capit. Trec. ann. 1198. ex Chartul. Campan. fol. 420. v°. col. 2: Omnes etiam Servientes nostri, qui de bonis nostris vivunt in domibus nostris, liberi sint ab omnibus consuetudinibus et clamoribus et ab omnibus servitiis; et hanc libertatem habent tres Servientes nostri, scilicet granetarius, cellerarius et major noster. Nostris Sergant et Serjant. Vita J. C. MS.: Un des Serjans dant Cayphas, etc., MS.: Après mangier ostent les napes Li Sergant, qui doivent oster.

Serviens de Pane et Mensa, Famulus domesticus, in Chartul. Gemmetic. tom. 2. pag. 5: Nec non et servientibus de pane et mensa Monachorum eam libertatem in pasnagio, quam tempore patris mei habuerunt, habendam concedo.

Serviens, Armiger, Escuier, sic dictus quod Militi quodammodo servitium exhiberet et obsequium; ejus quippe scutum et arma deferebat, unde scutifer dictus. Matth. Paris pag. 396: Armigerorum autem et Servientium centies occurrit. Radulfus de Diceto ann. 1191: De castrorum excubiis summe sollicitus, Militibus 20. Servientibus 50. etc. Idem ann. 1194: Obsessi sunt intus Milites 4. Servientes 20. etc. Bromptonus: Ubi de familia Regis 5. Milites et 20. Servientes occisi sunt. Vide Escaëta cum haerede, et Valeti.

Serjantus, Eadem notione. Epist. Henrici Imp. CP. ann. 1206. apud Marten. tom. 1. Ampl. Collect. col. 1074: Illi vero quibus custodia civitatis deputata fuerat, circiter xl. Milites de nocte cum Serjantis suis recedentes, etc.

Servientes, Vassalli. Tabularium Conchensis Abbatiae in Ruthenis Ch. 70: Et vero Raymundus et Willelmus frater meus, et ego Unzandus istius honoris Servientes damus, etc. Charta Ludovici Comitis Blesens. ann. 1197: Qui vadium clerici vel militis, vel alicujus servientis mei habebit, non tenebit illud ultra viginti dies, nisi sponte sua, etc. Charta ann. 1257. ex Schedis Praes. de Mazaugues: Obsederunt fortalicium dicti castri in quo erant milites et Servientes dom. Comitis. Homines jure Servienti pertinentes, dicuntur in Privilegio Caroli IV. Imp. ann. 1357. inter Instrum. tom. 5. Gall. Christ. novae edit. col. 526.

Servientes, Milites pedites, qui vulgo Scriptoribus nostris Sergeans. Gesta Francorum expugn. Hierusal. cap. 46: Congregati ergo simul fuerunt 120. millia equitum, et peditum 30. millia praeter clientes et Servientes. Statuta Synodi Bitter. ann. 1375. apud Marten. tom. 4. Anecd. col. 664: Cum..... intellexerimus quod nonnulli sacerdotes, et alii in sacris ordinibus constituti... cultellos longos desuper publice ad modum Servientium et ribaldorum in cleri vituperium deferant, etc. Passim. Servientes ad pedem, pluries in Computo ann. 1202. apud D. Brussel tom. 2. de Usu feud. pag. clxiv. Rotulus Camerae Comput. ann. 1252: Les communes qui envoyerent Sergeans de pieds, etc. Erant etiam

Servientes Equites. Rogerus Hoved. in Richardo I: Willelmus cognomento Cocus, serviens Richardi Regis Angliae, in custodiendo Castellum de Leuns, cepit de familia Regis Franciae 24. Servientes equites, quos Rex Franciae miserat ad muniendum Castellum de Novomercato. Epist. Alphonsi VIII. Reg. Castellae ad Innoc. III. PP. inter Conc. Hisp. tom. 3. pag. 473: Fuerunt qui venerunt....... usque ad decem millia Servientium in equis, et usque ad quinquaginta sine equis. Litterae Joannis Comit. Armaniac. ann. 1356. inter Ordinat. Reg. Franc. tom. 3. par 102: Obtulerunt nobis nomine Regis... se paratos nos juvare..... de mille Servientibus armatis equitibus, etc. Servientes ad equos, in laudato Computo ann. 1202. ibid. non semel. Serjans à cheval et à pié, apud Willharduinum pag. 91.

Sarjantes, Eadem notione. Godefridus Monachus S. Pantaleonis ann. 1167: Cum 500. fere Sarjantibus... ad auxilium Reinoldo venerunt.

Serjantes, Eodem intellectu. Litterae ann. 1197. apud Marten. tom. 1. Anecd. col. 664: Trecentos Serjantes quos (Tornacenses) mittere solebant domino Regi in expeditionibus suis, ei mittere non poterunt. Infra: Cives etiam nullam debent domino Regi dare pecuniam pro Serjantibus istis.

Serjanti, in Epistola Henrici Balduini Imper. CP. fratris in Gestis Innoc. III: In munitione ejusdem civitatis, quae Rossa dicitur, H. de Teneramunda... cum multis Militibus et Serjantis reliquimus. Epist. Anonymi de capta urbe CP. ann. 1204. apud Marten. tom. 1. Anecd. col. 786: In terra siquidem saepedicta erant Serjanti, Pisani, Geneciani, Daci et alii ad eam conservandam et protegendam constituti, qui exibant turrim, et introibant sicut volebant ad Sagittandum nostros.

Sarganti, in Charta Henrici VI. Imp. apud Goldastum tom. 1. Constit. Imper. pag. 287: Milites itaque et Sarganti jurabunt obedire illi, quem magistrum ac ducem eis constituemus. Willebrandus ab Oldenborg in Itiner. T. S.: Inter quos et ipsum multi Sarganti pedites. Godefridus Monach. S. Pantaleonis ann. 1195: Milites itaque et Sarganti jurabunt obedire illi, etc.

Serganti, in Chron. Bonae Spei pag. 266: Ipsosque quittamus et liberamus imperpetuum ab omni onere receptionis.... canum, servientium, Sergantorum, etc.

Servientes, vel Servientes fratres, in Ordinibus Militaribus Hospitalariorum, Templariorum, et Teutonicorum Militum, dicti, qui non ex genere militari vel nobili, in eo ordine militabant. Will. Tyrius lib. 12. cap. 7. de Templariis: Tam equites quam eorum fratres, qui dicuntur Servientes.

Sariandi, Eodem sensu, in Statutis Equit. Teuton. art. 52. apud R. Duellium tom. 2. Miscell. pag. 54: Duos etiam fratres milites habebit comites, unum fratrem Sariandum, dispensatores duos.

Servientes, Apparitores Regii: nostris Sergeans. Edictum Philippi Regis Franc. ann. 1302. cap. 18: Item inhibemus, ne Servientes faciant adjornamenta seu citationes sine praecepto Senescalli, Ballivi,... aut alterius judicis, etc. Passim.

Ejusmodi Servientium alii erant equites, alii pedites. De iis pluribus agit laudatum Philippi Edictum a Cl. V. de Lauriere editum tom. 1. Ordinat. Reg. Franc. pag. 357. Exstat ibid. pag. 352. ejusd. Regis Statutum quo Servientes equites Castelleti ad 80. reducuntur, ut et Servientes pedites. Inter Notarios et Advocatos recensentur Servientes, in Litteris Caroli Reg. Franc. ann. 1325. tom. 2. Ordinat. pag. 3.

Serjandus, ex Gallico, Serjant, in Statutis secundis Roberti I. Regis Scotiae cap. 28.

Serviens, Locum-tenens, in Charta Archembaldi dom. Borbonii ann. 1233. inter Instr. tom. 2. Gall. Christ. novae edit. col. 137: Notum facio..... quod cum ego posuissem in villa Brivatensi quemdam Servientem ex parte domini Regis et nostra, pro dom. Regis et nostris negotiis in praedicta peragendis;... mihi constitit evidenter..... quod nullus Serviens regius aut bajulus, aut aliquis alius ex parte dom. Regis aut nostra debebat in villa Brivatensi manere.

Sergeantius, Eodem sensu, in Actis S. Francisci de Paula tom. 1. April. pag. 231: Coletum venisse hospitiumque cum socio accepisse apud D. Sullier Sergeantium regium. Vide infra Servientes armorum.

Serviens, Institor, Gall. Facteur. Lit. Phil. Aug. ann. 1209. tom. 4. Ordinat. reg. Franc. pag. 87: Dicti autem burgenses (Paris. et Rotomag.) ad invicem creantaverunt, quod quicquid Servientes eorum facient de societate mercaturae, stabile erit et firmum.

Serviens dictus Tiro, Gall. Apprenti, quod magistro suo servitia exhibere teneatur. Charta apud Madox Formul. Angl. pag. 98: Testatur quod praefatus Johannes Nynge morabitur cum eodem Johanne Hervy ut ejus Serviens et apprenticius, a festo Paschae ultimo praeterito, usque finem et terminum sex annorum tunc proxime sequentium plenarie completorum. Per quem vero terminum idem Johannes apprenticius magistro suo bene et fideliter deserviet.

Servientes Armorum, Qui Servientes de armis, dicuntur Thomae Walsinghamo pag. 316. Servientes sive clientes cum armis, Bartholomaeo Scribae in Annal. Genuens. apud Murator. tom. 6. col. 524. nostris, Sergeans d'armes. Guill. Guiart ann. 1298. de quodam Amalrico l'Alemant: Cis estoit lors à ma creance, Serjant d'armes au Roi de France.

Servientes armorum, ut iis corporis sui custodiam committeret, instituisse Philippum Augustum docet R. P. Daniel tom. 2. Milit. Franc. lib. 9. cap. 12. quem consule, si placet. Adde Observat. Andr. Duchesnii in Alanum Chartier pag. 864. et 865.

De eorum officio audiendus imprimis Butilerius in Summa rurali lib. 2: Les Sergens d'armes sont les Maciers, que le Roy a en son office, qui portent maces devant le Roy. Sont appellés Sergens d'armes, pource que ce sont les Sergens pour le corps du Roy: Et doivent et peuvent adès porter leurs armeures jusque à la Chambre des Comptes du Roy, et peuvent faire sergenterie par tout le royaume, et doivent avoir gages du Roy. Item ils doivent estre quittes de toutes tailles et subsides courans aux pays, ne ne doivent avoir Juge, que le Roy et son Connestable, mesme en defendant, etc. Et est leur office de voiager: car supposé que le Roy si allast de vie à trepas, jassoit ce que tous autres Officiers soient demis de leur Office par la mort du Roy, toute fois ne le sont mie Sergens d'armes, mais demeurent tousjours tant qu'ils vivent, se ils ne forfont, etc. Iis persaepe castrorum custodiae commendatae. Gesta S. Ludovici Reg. Francor.: Castellanum Bellicadri Servientem Regis ad arma strenuum, proh dolor ! occiderunt. Statutum Philippi V. datum Pontisarae 18. Julii ann. 1318: Et quant aucuns des chasteaux, qui sont en frontiere escherront, nous y mettront des Sergens d'armes, qui garderont lesdits chasteaux pour leurs gages de la maçe, et n'est pas nostre entention de donner plus nulles gardes de chasteaux, ainçois les garderont les Sergens d'armes pour leurs gaiges, si comme dessus est dit. Scheda Regi Gisortium delata ann. 1323: Item des Sergens d'armes à qui le Roy donne leur gages de maçe de certaine science à prendre sur les domaines en ses Baillies et Seneschauçées, lesquiex gaiges ils doivent prendre à l'ostel, ou si comme l'Ordonnance contient, se ils sont establis Chastellains aux gages de leurs maçes és Baillies ou Seneschaucées, où lesdits chasteaux sont assis, li Rois veut que ceux qui sont establis Chastellains au gaiges de la maçe, ou ayent autre office, preingnent lesdits gaiges où ils feront personnel residence, tous les autres prandront leurs gaiges en l'ostel le Roy. Eorum postmodum vadia assignata fuere super Thesauro regio, Statuto Philippi VI. ann. 1342. tom. 2. Ordinat. pag. 174. in quo haec leguntur: Nos Sergeants d'armes qui sont establis à garder nos chasteaux des frontieres, devers les advenuës de nostre royaume. Statutum aliud pro Hospitio Regis et Reginae ann. 1285. titulo de Fouriere: Item Sergens d'armes, trente, lesquels seront à court sans plus, deux Huissiers d'armes et 8. autres Sergeans avec, et mangeront à court, et porteront tousiours leur carcois pleins de quarreaus, et ne se pourront partir de court sans congié. Habentur praeterea Statuta alia pro Servientibus armorum complura, Philippi VI. nempe, quo cavetur ne in posterum numerum centenarium excedant: Caroli V. Franciae Regentis, 27. Febr. ann. 1359. quo ad sex reducuntur, cum interdicto ne bina officia teneant: et ejusdem Caroli Regis 10. Dec. 1376. in Regesto Parlamenti Olim fol. 78. quo vetantur Servientes armorum, judicum decreta universim Servientibus inscripta, executioni mandare, cum aliud sit Servientium armorum munus, nec forum spectet. Exstat denique Arrestum Parlamenti 12. Sept. quo rescinduntur Litterae Guesclini Comitis Stabuli, vel ejus Vicarii, quibus jurisdictionem in Servientes armorum ad se pleno jure spectare asserebat. Vide in hanc rem veterem Consuetudinem Franciae lib. 4. cap. 6. pag. 551. edit. 1598.

Ad jurisdictionem vero Comitis Stabuli in Servientes armorum quod spectat, haec habentur in Statuto Johannis Reg. Franc. ann. 1355. tom. 3. Ordinat. pag. 30: Et aussi demourra à nostre Connestable la congnoissance des Sergenz d'armes en deffendant tant seulement, et en actions personnelles, esquelles il n'aura garde enfrainte. Addit Carolus Regis primogenitus in Statuto anni seq. ibid. pag. 135: En tant comme resgarde le fait de leurs offices tant seulement.

Cliens Armorum Domini nostri Regis, in Charta ann. 1401. apud Hemereum in Augusta Viromanduorum pag. 307. Scribit Nangius in S. Ludovico, Ingerrannum de Codiciaco submonitum fuisse, non per Pares, nec Milites; sed per Clientes aulicos. Ubi Chronicon Sandionysianum Clientes aulicos vertit, des Sergens d'armes. Interdum enim Servientes armorum ad magnatum submonitiones adhibitos colligere est ex Chronico Flandriae cap. 63.

Suos etiam Servientes armorum habuit Dalphinus Viennensis: quorum munia et privilegia eadem erant atque Servientium armorum Regis Francorum. Litterae Humberti ann. 1347. tom. 2. Hist. Dalph. pag. 566: Humbertus Dalphinus Vienn. dilecto fideli nostro Henrico Garini de Turre, salutem, et sincerae dilectionis augmentum. Quoniam ad tuhitionem, deffensionem, et custodiam nostrae personae continuam, certas personas fideles, et sollicitas maxime, Servientes armorum eligere nos oportet, qui in bellorum actibus sint fortes, et nostrae personae fidelem custodiam vigilantes studeant exhibere. Caetera lectori consulenda permittimus, ne simus longiores.

Angli The Sergeants of armes, etiamnum vocant, qui robustiores ferunt ex argento baculos, interdum deauratos, corona et insignibus regni in summitatibus exornatos, ut qui non nisi jussu ipsius Regis vel Concilii ejus Curiae parlamentariae, et Cancellarii, vel Thesaurarii, atque hoc in rebus gravioribus, emittuntur. Sergents à masses d'argent occurrunt etiam in Consuet. Hannon. cap. 48.

Serviens Aquarum, Gall. Sergent des eaues, in jurisdictione scilicet, quae ad aquas et silvas pertinet. Lit. remiss. ann. 1358. in Reg. 86. Chartoph. reg. ch. 423: Jehan, dit Trayneau, Sergent des eaues..... fist commandement de par mon seigneur et de par nous et de par les maistres des eaues et des forés, etc.

Serviens Armorum, Cui armorum cura commissa est. Charta Phil. VI. ann. 1329. in Reg. 66. Chartoph. reg. ch. 234: Pour la considération du service que Henry le Galeis Vallet de nos armeures nous a fet, li avons donné..... une maison seant à Paris ou bourc Tibaut.

Serviens Barrarius, Sergent Barrier, in Lit. remiss. ann. 1376. ex Reg. 108. Chartoph. reg. ch. 275. Qui tributa ad barras seu portas oppidorum exigit. Vide in Barra.

Serviens Camparius, Camporum seu agrorum custos. Chartul. Corb. sign. Caesar fol. 41. v°: Octroyons à Jehan du Taillis office de Sergent champestre,... et lui avons donné pooir de faire touttes manieres de prinses et accusations, tant de personnes que de bestiaux, estant trouvez avant ladite seigneurie en delictz, malfaictures et dommages. Quod vero huc atque illuc discurrat, Sergent volant nuncupatur, in Lit. remiss. ann. 1447. ex Reg. 176. Chartoph. reg. ch. 517: Jehan Maillefer et Philippot Clabault eux disans Sergenz volans et messiers, etc. Vide supra Camparius et Champerius.

Servientes ad Clavam, apud Anglos, qui nostris Sergeans à masses, in libro inscripto Justice of peace pag. 122. v°. et alibi. Sergent à masse, in Consuet. municipali Ambian. art. 27.

Serviens ad Cupam et ad Pelvim. Obituar. eccl. Lingon. ex Cod. reg. 5191. fol. 82. v°: Obiit honorabilis vir Nicolaus de Sauceyo, civis Lingonensis, et Serviens ad cuppam in ecclesia Lingonensi. Fol. 84. v°: Obiit Aubrietus Chifflot de Rivello, quondam Serviens ad pelvim in ecclesia Lingonensi. Fol. 108. r°: Anno Domini 1498. obiit nobilis Ancelmus de Recourt, dominus de Burgemer, Servientium ad cuppam ecclesiae major. Charta ann. 1473. ibid. fol. 265. v°: Servientes ad cupam in refectione, quae fit die Jovis sancta post ablutionem pedum....... Decanus et capitulum videntes, quod in die praedicta Jovis sancta nulli erant, qui pelvim et manutergia sive toubaillias pro ablutione altarium ac etiam pedum defferrent, pro augmentatione divini servitii,.... quatuor deputaverunt et ordinaverunt, quorum duo de pelvi serviebant et alii duo de tobaillia sive manutergio. Servant au bassin, in Ch. ann. 1489. ibid. fol. 269. v°.

Serviens Curiae, Is fortean qui praedium possidet servitio viliori obnoxium, cujusmodi est Sergentaria. Notitia judiciaria ann. 1149. sub Rogerio Siciliae Rege, apud Camillum Peregrinum in Hist. Longobard.: Testificatus est praedictum Landonem et ejus haeredes, terram possedisse illam per 40. annos, et de hac et de aliis terris eorum de servitio unius Servientis Curiae deservisse. Ibidem: Perhibens illam Landoni Girardi avo suo concessisse, qui ab hoc servitio unius Servientis Curiae deservierat.

Alii sunt Servientes curiae memorati in Tabul. Elnon. ii quippe intelliguntur feudatarii qui ad frequentandam curiam domini sui tenentur ejusque placitis interesse, uti statuunt Chartae infeodationis. Vide Placitum et Secta 3.

Serviens Dangerii, Gall. Sergent Dangereux, Qui ne delicta fiant in campis vel silvis invigilat atque mulctas ex iis colligit, quique jus regium, Dangerium nuncupatum, in forestis servat. Vide supra Damnum 2. et Dangerium 2.

Serviens Duodenae, Gall. Sergent de la douzaine, Praepositi Parisiensis stipator et satelles. Lit. remiss. ann. 1371. in Reg. 102. Chartoph. reg. ch. 124: Adam de Borron nostre Sergent de la douzaine en nostre chastellet de Paris, etc.

Servientes Ecclesiae. Charta apud Menester. Hist. Lugdun. pag. 12: Item cum magister operis Ecclesiae Lugduni sit Serviens Ecclesiae Lugduni, etc. Vide infra in Parvae Sergentiae.

Serviens Eleemosinae Regiae, in Charta ann. 1379. ex Reg. 115. Chartoph. reg. ch. 131: Bertaut du Chemin Valet de nostre aumosne, qui depuis long temps en ça a esté commis par nos amez et feaulz aumosniers et soubzaumosniers à distribuer les mereaux de nostreditte aumosne.

Servientes Excubiarum, Sergens du Guet, in Statuto Philippi Pulchri Reg. Franc. ann. 1302. tom. 1. Ordinat. pag. 353.

Serviens Fautalis. Vide supra Fautalis.

Servientes Feodati, Certis ac definitis servitiis obnoxii ratione feudorum ac praediorum, quae dicuntur Serjantiae, et Serganteriae. Sergent feodé vel du fief, in Consuet. Britan. art. 21. Sergent fieffé, in Consuet. Silvanect. art. 87. Serviens feodaliter, in Tabul. Pontis Otranni: Rainaudinus Grosler dedit in elemosinam octo sextariatas terrae... Fidejussores extant Petrus Vaslet feodaliter Serviens terrae illius, et Albinus praetor Maumoconii. Judicatum ann. 1288. apud D. Brussel tom. 1. de Usu feud. pag. 172: De Servientibus feudatis qui petebant ut possent suas Serjanterias ad firmam tradere: concordatum fuit, quod ipsi suas Serjanterias non poterant affirmare, nec ad tempus tradere, nisi fuerit de mandato dom. Regis, vel Baillivi sui. Servientes feodati, in Charta ann. 1218. pro Templariis Rupellensibus. Feuda servientium, in Charta ann. 1230: Clientelae, quae vulgariter Serganteriae dicuntur, apud Matthaeum Paris ann. 1256. Sergenteries fieffaux, in Consuet. Norman. cap. 33. 94. Sergenterie fieffée, in Aresto Candelosae ann. 1269. etc. Assisiae Hierosolym. MSS. cap. 190: Toutes manieres de gens peuvent bien fié de Sergent acheter par l'assise et usage dou Boyaume de Jerusalem, mais que ils soient tels, que ils aient vois et respons en court, et que il puisse faire ce que le fié doit de homage et de service. Charta ann. 1185. ex Tabul. eccl. Camerac.: Viginti quatuor Serjanti episcopi domini et quatuor Serjanti ecclesiae B. Mariae et eorum uxores, quamdiu post ipsos viduae permanserint, liberi sint ab omni onere civitatis. Feoda Serjantorum ecclesiarum .... ab omni sunt onere libera civitatis. Charta Phil. Pulc. ann. 1300. in Lib. rub. Cam. Comput. Paris. fol. 120. r°. col. 2: Cum Sergenteria feodalis forestae nostrae de Buro, quam Robertus de Parci miles tenebat a nobis in feodum, etc. Dicta Sergenteria feodalis cum chacia ad animal ad pedem clausum, et cum caeteris dictae Sergenteriae juribus, etc. Reg. S. Justi ex ead. Cam. fol. 150. v°. col. 1: Willelmus de Waulemeril tenet Sergenteriam haereditarie de domino rege; quae Sergenteria movet de corona, de ballivia Rothomagi. Sergentiarum vero aliae Magnae, aliae Parvae.

De Servientibus qui majoribus interdum conferri possunt, vide Cart. N. D. Paris. praef. p. cliv-clvii.

Magnae Sergentiae, inquit Bracton. libr. 2. cap. 16. § 6. sunt, quae exercitum Regis aut patriae tuitionem spectant, et hostium deprehensionem: ut si quis ita feoffatus fuerit per Sergentiam inveniendi Domino Regi unum hominem vel plures, ad eundum cum eo in expeditionem ad exercitum, equites, vel pedites, etc. Charta ann. 1266. apud Kennett. Antiquit. Ambrosd. pag. 265: Johannes filius Nigelli tenet de Rege unam hidam terrae arabilis in Borstalle.... per Magnam Serjantiam custodiendi forestam de Bernwode. Alia ann. 1361. ibid. pag. 490: Isabella de Handlo tenuit... unum messuagium.... a Dom. Rege in capite per Magnam Serjeantiam inveniendi unum hominem et custodiendi forestam de Schotover et Stowode. Littleton. lib. 2. cap. 9: Tenure par graund serjeantie est l'ou un home tient ses terres ou tenemens de notre Seigneur le Roy, per tiels services que il doit en son propre person faire al Roy, comme de porter banner nostre Seigneur le Roy, ou sa lance, ou d'amener son hoste ou d'estre son Marchal, ou de porter son espée devant lui à son coronement, ou d'estre son sewer à son coronement ou son caruer, ou son buther,.... ou faire autres tiels services. Mox addit, ideo Magnam serjantiam appellari, quod longe praecellat servitium tenurae per scutagium. Deinde servitium Scutagii non esse ratum ac definitum, ut est servitium Magnae Serjantiae. Servitium praeterea Scutagii extra regni limites, servitium vero Magnae serjantiae fere semper fieri intra regnum. Sed et Magnam serjantiam non nisi a Rege teneri: denique tenentes per Magnam serjantiam tenere a Rege per servitium Militis, eoque nomine Regem habere ab iis wardam, maritagium, et relevium, secus vero de Scutagio, nisi a Rege nude pendeat. Similia habet Britton. pag. 162. 164. Meminit Rogerus Hovedenus pag. 779: Serjanteriarum Regis, quae non erant de feodis Militum. Ejusmodi sunt Sergentiae quarum mentio occurrit apud eumd. Kennett. pag. 292: Per Serjantiam espicurnantiae Cancellariae dom. Regis. Et pag. 308: Per Serjantiam scindendi coram dom. Rege die Natalis Domini et habere cultellum dom. Regis de quo scindit. Rursum pag. 569: Per Serjantiam mutandi unum hostricum dom. Regis, vel illum hostricum portandi ad curiam dom. Regis. Porro Magnae sergentiae dividi non possunt, ne cogatur Rex hujusmodi servitia sua recipere per particulas, inquit auctor Fletae lib. 5. cap. 9. § 28. Vide lib. 3. cap. 14. § 7. Regiam Majestat. lib. 2. cap. 71. § 5. et Statuta secunda Roberti I. Regis Scotiae cap. 7. § 2.

Parvae Sergentiae sunt eae, quarum servitium ad dimidiam marcam debeat appretiari, vel quae non respiciunt Regem, nec patriae defensionem, ut equitare cum domino, vel domina, et portare brevia, pascere leporarios et canes domini, mutare aves, invenire arcus et sagittas vel portare, etc. apud Bracton. lib. 2. cap. 16. § 6. cap. 35. § 6. cap. 37. § 5. Adde Fletam lib. 1. cap. 10. 11. lib. 3. cap. 14. § 7. Littletonem sect. 159. 160. 161. Cowellum lib. 2. Instit. tit. 3. § 2. 3. et Rastallum verbo Grand Serjanty. Ejusmodi Parvarum Sergentariarum passim mentio occurrit. Litterae patentes Henrici II. Reg. Angl. ann. 1155. apud D. Brussel tom. 2. de Usu feud. pag. v: Nos non habebimus custodiam heredis vel terrae alicujus qui tenet de alio per servitium militare, occasione alicujus parvae Serjanturae quae tenetur de nobis per servitium reddendi carellos. vel sagittas, etc. Charta Libertatum Angliae ann. 1215: Nos non tenebimus custodiam haeredis vel terrae alicujus, quam tenet de alio per servitium Militare, occasione alicujus Parvae Serjanteriae, quam tenet de nobis per servitium reddendi cultellos, vel sagittas, vel hujusmodi. Charta Philippi Augusti ann. 1211. apud Hemereum: Item de serjanteriis antiquis, quas Ecclesia S. Quintini habuit temporibus Radulfi et Philippi Comitum Viromandensium, ita statutum est, quod si ille, qui serjanteriam tenuerit, transtulerit se ad religionem, vel ita senex sit vel impotens, quod suum non possit officium exercere, ille qui propinquior erit in genere, succedat, et in ea libertate, in qua ille prius eam tenuerat. Si tamen illam serjanteriam diviserit, poterit etiam illum justitiare, sicut praedecessorem suum, nec illum, qui serjanteriam dimiserit, poterit capitulum garandire vel defendere, nisi eum specialiter, qui de ea tenens fuerit et saisitus. De illis autem communibus servientibus, qui serviunt Canonicis in propriis personis,.... puta de illis, qui serviunt de pane faciendo, de furno calefaciendo, de buticulariis, etc. Atque ii dicuntur Franci servientes, Gallice Francs Sergeans, quod ab omni tallia et vili alio onere immunes sint. Charta Philippi Regis Franc. ann. 1289. apud eumdem Hemereum: Concessimus per nostras literas ipsis Decano et Capitulo, quod, quamdiu ipsi cessarent a pastibus suis solitis, haberent omne commodum suorum francorum Servientium, qui eisdem in Capituto in propriis personis in dictis pastibus servire tenebantur, convertendum et ponendum in acquitationem debitorum.... Et quod praefati Franci servientes dictis pastibus cessantibus gaudebunt libertatibus quibus gaudebant, quando dictis Decano et Capitulo in dictis pastibus serviebant, etc. Supra in Charta ann. 1288. dicuntur Servientes Ecclesiae. Erant autem illi Buticularius, Panetarius, Scutellarius, Furnarius, Custodes ostii, Deportatores panis, Latores Literarum, Magister coquus, Subcoqui, ab omni munere immunes: Li Sergens communs, francs et quittes de le Commune, des mises et de le charge de le Commune: sergens en l'office de Maistre keu, et Soubkeu, d'Huissier, Bouteillier, d'Eschuer, de porter lettres. Ita membranae veteres, inquit idem Hemereus. Ejusmodi perinde est sergenteria, de qua Codex Croylandensis Monasterii: Concessimus etiam tunc sergentiam Ecclesiae nostrae Semanno de Lek, qui veniens coram Conventu in nostro publico Parliamento similiter juramentum praestitit, quod fidus et fidelis nobis existeret, et officium suum diligenter custodiret. Recitavimusque illi officium suum, scilicet quod sit intendens tam in noctibus quam diebus, et ille illuminabit omnia luminaria Ecclesiae,.... pulsabit omnes pulsationes, etc. Sergenteria de placito spatae apud Feritatem S. Matthaei, etc. Regestum Feodor. Comitatus Pictaviensis: Joannes Vigerii, Clericus homo Do. Comitis Pictav. de ballia sua la Ferroniere S. Maxentii, ad homagium planum, et ad servitium unius tripodis, et unius calderiae sufficientis ad unum bovem coquendum quando sibi in domo sua S. Maxentii est necesse. In Aresto ann. 1265. in 1. Regesto Parlam. f. 38. Alibi f. 195: Quidam de Normannia tenens quandam sergenteriam a Rege, videlicet jus piscandi in aqua Regis apud vallem Rodolii, pro qua tenebatur Regi reddere omnes vendesias quas capiebat ibidem, etc. Ubi vendesia, est pisciculus, nostris Vendoise. Ejusmodi servientium feodalium vilia alia servitia recenset praeterea Tabul. S. Dionysii ann. 1284: Que il pour la raison de ladite Serjanterie d'Anvers estoit tenu à garder les prés audits Abbé et Convent, les bois, les garennes, la justice de l'iauë, mettre les bornes, faire les venes, garder les prisons et les prisonniers, faire les semonces et les adjournemens, gagier les hommes de ladite ville. et prendre en tous cas ou il afferra, et faire toute maniere de service, qui appartiennent à servant, soit en gardant ou en justiciant, etc. Tabular. S. Albini Andegav.: Praecata est ista Adelais Abbatem et Monachos, ut pro amore suo concederent unum bordagium in ipso alodio uni suo servienti, nomine Bernerio, et uni suo haeredi post illum in servientagio, ut sicut ille Bernerius servierat exinde sibi, id est, Adelaidi antea: sic postea ipse et unus haeres suus serviret Monachis: post illius autem et sui haeredis decessum, rediret in dominium Monachorum. Ubi serventagium praecariae et sergenteriae species est. Regestum feodorum et servitiorum ex Camera Comput. Paris. fol. 6: Huë Waspal tient sa terre par Sergenterie, et doit garder la porte du chasteau de Roüen. Fol. 76: Robert du Chastel tient sa terre du Roy par Sergenterie, et doit aler comme Sergent du Roy à prendre les larrons. Fol. 174: Jeans de Lannet est Sergens du Roy de 20. arpens de terre, etc. Le service que tels Sergens doivent au Roy, est de garder les maisons des Chevalliers de la Chastellenie, toutesfois que il forfont contre le Seigneur, et aler en chevaulchie du Seigneur de Champagne. Andegavensia Homagia praestita Mariae Reginae Siciliae ann. 1287. in Regesto Ludovici Regis Siciliae et Ducis Andegavensis: Pelerin de Roboan est obligé à cause du fief de Botart au devoir de garder les larrons qui sont pris en la forest de Monnois. Perrot Rileau de Perçay à cause de son fief est obligé à devoir de garder les prisonniers, et les rendre à Baugé. Folio 94: Guillaume Augier doit foy simple à cause de sa Sergenterie fayée en la ville et quinté du Mans à service d'aller en la compagnie du Prevost et des Francs du Mans porter le Crucifix à S. Julien en la Procession et Sermon le jour de Pasques Flories pour tout devoir. Sainton Martineau doit foy simple à cause de la Sergenterie fayée de S. Calays à devoir d'estre le jour de Pasques Flories à veoir rompre les lances que les Francs rompent, et estre en la compagnie du Comte ou de celluy qui represente sa personne à convoier la Croix en l'Eglise de S. Julien, etc. Vide Histor. Reomaensem pag. 324. 325.

Serviens Firmarius, Sergent fermier, in Consuet. Brit. art. 674. Officii servientis conductor, qui vices servientis gerit, numerandae pecuniae interveniente pacto.

Servientes Franci, Gallice Francs Sergeans. Vide supra in Parvae Sergentiae.

Servientes Generales, Iidem qui Apparitores Regii, quorum jurisdictio nullis limitibus coercetur. Statutum Ludovici Hutini ann. 1315. tom. 1. Ordinat. pag. 622: Item. Conqueritur idem Dux (Britanniae) super eo quod quidam Servientes nostri, qui dicunt se esse Servientes Generales in ressorto Britannie, sergentant ibidem, etc. Servientis generalis in villa S. Eugendi mentio est in Statutis S. Claudii ann. 1448. pag. 56.

Serviens cum Gladio, Idem qui Serviens armorum. Robertus de Noviller armiger, debet servitium X. dierum, tanquam Serviens cum gladio, apud D. Brussel de Usu feud. tom. 1. pag. 172.

Servientes Hundredi, dicti olim apud Anglos, qui postea Ballivi. Spelm. ex Bractono lib. 5. tract. 1. cap. 4. n. 2. pag. 330. et alibi.

Servientes ad Legem, dicti olim in Anglia Doctores, vel juris Antecessores, ut censet Joan. Seldenus in Prolegomenis ad Historicos Anglicos pag. 44. tametsi, inquit, Judices nostros Doctoribus, et Servientes Bacalariis respondere dicat Joannes Rossus Warwicensis. Spelmannus Causidicorum species tres statuit, inferiorem eorum qui ad borras vocantur: secundam Apprentitiorum: tertiam Serjantorum, vel Servientium ad Legem, qui olim Servientes Narratores dicebantur, hoc est Advocati. Fortescutus de Legibus Angliae cap. 8: Advocati, qui in regno Angliae Servientes ad legem appellantur. Atque hi, inquit idem Spelmannus, summum obtinent gradum in Legum Anglicarum professione, sicut in Jure Civili, qui Doctores appellantur. Et licet Serviens quis hujusmodi opibus nonnunquam magis pollet, quam integrum fere Doctorum Collegium, etiam et multa hodie antecedit aestimatione: Doctorum tamen institutio nobilior fuisse videtur, et antiquis honoratior: Doctoris etiam appellatio est Magisterii: Serjantis, Ministerii. Doctores, sedentes cathedrati infra curiam et pileati disputant: Serjanti stantes promiscui extra repagula curiae, quae barras nuncupant, absque pilei honore, sed tenui calyptra, quam Coifam vocant, induti causas agunt et promovent.

Ad gradum autem hunc sic pervenitur. Cupidus legum adolescens, primo sesistit in uno Collegiorum Juris, (sunt enim 4. quae et Hospitia vocant) emensisque illic studiosius annis 7. vel 8. ad Barram, ut loquuntur, hoc est ad agendas causas, evocatur. Denos posthinc annos, vel 12. Lector publicus in aliquot Hospitiorum Cancellariae emittitur, tantumdemque pene postea idem hoc munus in sui ipsius Collegio eo fastu exercetur, ut 2. vel 3. hebdomadarum spatio bis mille pene coronatos Gallicos expendisse unusquispiam dignoscatur. Laute enim epulari solet, convivasque adhibere praecipuos regni magnates. Hactenus Spelmannus, qui hos versus describit ex Gowero in Voce clamantis lib. 6. cap. 4: Est Apprentitius, Sergandus post et adultus,   Judicis officium fine notabat eum. Serjancius ad legem, apud Knyghtonum pag. 2727. Serviens D. Regis ad legem, pag. 2694. ubi ejusmodi Servientes ad legem postremi inter Justitiarios consident.

Sed de Servientium ad Legem dignitate et praerogativa audiendus praesertim Joannes Fortescutus de Laudibus legum Angliae cap. 50. ubi ait, in Anglicis Academiis non vigere Bacalariatus, et Doctoratus gradus, sed alium non minus celebrem, qui Gradus Servientis ad legem appellatur: et sub hac conferri, quae subsequitur, forma. Capitalis Justitiarius de communi banco, de consilio et assensu omnium Justitiariorum, eligere solet, quoties sibi videtur opportunum, 7. vel 8. de maturioribus personis, quae in praedicto generali studio magis in legibus profecerunt, quorum nomina in scriptis Cancellario Angliae deferenda curat. Is vero per Regis Brevia, cuilibet electorum illorum mandat, ut coram Rege stato die, adsint, ad suscipiendum statum et gradum Servientis ad legem: quo quidem die electi illi inter alias solennitates festum celebrant et convivium, ad instar Coronationis regis, per 7. dies, ita ut singulorum expensae non minores esse possint quam 16000 scutorum: quippe eorum quilibet tenetur dare annulos aureos ad valentiam in toto 40. librarum ad minus monetae Anglicanae, cuilibet nempe Principi, Duci, et Archiepiscopo, qui hisce solennitatibus intersunt, ut et Cancellario ac Thesaurario Angliae, annulum valoris 26. sterl. 8. den. et cuilibet Comiti et Episcopo consimiliter praesentibus, nec non Custodi sigilli, utrique Capitali Justitiario, et Capitali Baroni de Scaccario Regis, annulum 20. sol. et omni domino Parlamenti, Abbati, notabili Praelato, et magno Militi tunc praesenti; et aliis ejusmodi annulum unius marcae, et sic de caeteris, adeo ut nullus fere sit Officiarius inferioris gradus, qui pro sua dignitate annulo non donetur. Amicis praeterea et domesticis dant annulos, et libratam magnam panni unius sectae: adeo ut in nulla orbis totius Academia ad Doctoratus gradum consequendum tam magnifici sumtus fiant, ac dona erogentur: nec mirum, cum in Anglia Servientis ad legem dignitas lucri plurimum afferat, sitque gradus ad amplissimas dignitates consequendas. Nullus est enim Advocatus in universo mundo, qui ratione officii sui tantum lucratur, ac ille. Deinde nemo in regni licet legibus scientissimus, admittitur ad officium et dignitatem Justiciarii in Curiis placitorum coram ipso Rege et communis banci, quae sunt supremae curiae ejusdem regni ordinariae, nisi ipse primitus statu et gradu Servientis ad legem fuerit insignitus. Nullus autem ad hunc gradum assumitur, nisi in generali legum studio 16. annos ad minus compleverit.

Servientes Regis ad Legem in Anglia sex vulgo jam numerantur, duo in Hibernia: Servientium vero Communium ad legem numerus procedit usque ad viginti in Anglia; at duo tantum sunt in Hibernia, tametsi plures esse possunt. Servientes Regis pro quibusvis privatis hominibus causas agere non prohibentur, praeterquam adversus Regem: quod Servientibus Communibus non est interdictum. Qui Regi datur annulus non carius emitur quam 100. lib. caeteri proportione servata. Annuli qui a Servientibus Regis dantur iis inscribuntur verbis, Deo, Regi et Legi, Servientium vero Communium his Deo et Patriae.

Jam vero eorum habitus ejusmodi est: Quilibet eorum semper utitur, dum in Curia Regis sedet, birreto albo serico, quod primum et praecipuum est dignitatis symbolum, quoque in eorum creatione decorantur. Nec birretum illud Justitiarius, sicut nec Serviens ad Legem, unquam deponit, quo caput suum in toto discooperiet, etiam in praesentia Regis, licet cum Celsitudine sua loquatur. Roba denique longa ad instar Sacerdotis cum capicio penulato, circa humeros, et desuper collobio, cum duobus labellulis, qualiter uti solent Doctores legum in universitatibus quibusdam, cum supradescripto birreto utuntur. Potest etiam stragulata veste, aut coloris bipertiti uti.

Per annum duntaxat a receptione utuntur servientes toga illa bipertiti coloris: dehinc in hieme nigri, in aestate violacei, in festis diebus coccinei coloris. Apud Hibernos servientes non induuntur tenui calyptra seu coifa, sed veste serica, uti patroni nostri, quae ex anteriori parte aperta est globulisque ordinatim dispositis astricta.

Serviens Liber, Ab omni munere immunis. Charta ann. 1225. in Lib. 1. nig. S. Vulfr. Abbavil. fol. 8. v°: Cum controversia verteretur inter decanum et capitulum S. Wlfranni de Abbatisvilla ex una parte, et Renoldum praepositum de Riedviler ex altera, super homagio et servicio et pluribus aliis rebus, quas ipse Renoldus ad feodum suum pertinere dicebat;..... compositum est in hunc modum, quod dictus Renoldus homo ligius remanebit ecclesiae et Serviens liber.

Serviens ad Makam, seu ad clavam, Gall. Sergent à masse. Lit. Official. Noviom. ann. 1347. in Reg. 68. Chartoph. reg. ch. 325: Johannes dictus Bosquet Serviens ad makam... domini Noviomensis episcopi, etc.

Servientes de Manerio, Villici, quibus manerii cura incumbit. Serviens qui custodiebat manerium, in Regest. S. Justi fol. 21. v°. Capitul. de Villis Caroli M. cap. 39: Volumus ut pullos et ova, quos Servientes vel mansuarii reddunt, etc. Capitul. lib. 3. § 191: Auditum habemus qualiter et Comites et alii homines... faciunt servire ad ipsas proprietates Servientes nostros de eorum beneficio, et curtes nostrae remanent desertae. Matth. Paris ann. 1252: Audito igitur de tunsionibus quibus ostia confringebantur, et de clamoribus effractariorum et tumultu, accessit Serviens de manerio, ut eorum impetus compesceret. Adde Thomasser. in Biturig. pag. 187. et Kennett. in Antiquit. Ambrosd. pag. 287.

Servientes Narratores, Advocati, iidem qui Servientes ad legem, apud Th. Blount in Nomolex. Anglic.: Praedictus Thomas le Mareschal dicit quod ipse est communis Serviens Narrator coram justitiariis, etc. Vide Narratores et Praelocutor.

Serviens Naturalis, Proprius, domesticus. Chartul. S. Joan. Laudun. ch. 140: Ego Ingelranus abbas omnibus in perpetuum notum esse volumus universis, quod Havinus ecclesiae nostrae naturalis Serviens in manus nostras se reddit in monachum. Vide Naturalis 2.

Servientes Nigri, Ab habitu nigro sic nuncupati. Sent. ann. 1288. apud Murator. tom. 6. Antiq. Ital. med. aevi col. 461: Inter mappularios et addextratores urbis ex una parte, et Servientes nigros de familia domini papae ex altera exorta fuit materia quaestionis, super eo videlicet, quod omnia servitia, quae dantur per praelatos et abbates in consecrationibus et benedictionibus ipsorum, quae fiunt in urbe per dominum papam, vel alium de mandato suo, ipsi mappularii et addextratores asserebant ad se totaliter pertinere: dicti vero Servientes nigri pro se ac aliis, cum quibus servitia praedicta communicant, quando ad eos perveniunt, contrarium responderent, etc.

Serviens de Nocte, Vigil, qui excubias nocturnas agit. Chartul. Corb. sign. Caesar fol. 42. v°: Donnons à François de Bonourt l'office de Sergent de nuict de ladite ville de Corbie, que anchiennement l'on soulloit nommer Cercles de nuict. Evrat estant Sergent du guet à cheval de nuit, in Lit. remiss. ann. 1389. ex Reg. 138. Chartoph. reg. ch. 98.

Servientes Officii vel Stagii, in Ordine Militari S. Joan. Hierosol. de quibus Statuta ejusdem Ordinis tit. 2. § 2.

Servientes Pacis, id est, Banleucae seu districtus urbis, Sergents de la paix, in Consuet. Valentin. art. 138. Placitum apud Th. Blount in Nomolex. Anglic.: Et etiam habere ibidem sex Servientes qui vocantur Serjeants of peace, qui servient curiae manerii praedicti, et facient attachiamenta et executiones omnium placitorum et querelarum in dicta curia. Vide Pax.

Serviens de Pertico, Qui pertica agros ex officio metitur. Charta ann. 1200. ex Lib. albo episc. Carnot.: Si quis tres porcos vel pauciores habuerit, pasnagium eorum erit praepositi et Servientis de pertico commune et in recognitionem usuarii. Habet Serviens de pertico in crastinum Natalis unum panem aut unum denarium de hostisia unaquaque. Vide Pertica 1.

Serviens Pratarius, Sergent Prairier, in Consuet. Castel. Sclus. in Turonibus, Custos pratorum.

Servientes Querelae, Sergents de la querelle, in Consuet. Norman. art. 63. Beraldo dicitur Apparitor ordinarius loci in quo orta est querela seu controversia.

Servientes Regis. Bracton. lib. 3. tit. 2. cap. 32: Si sine secta cognoverit se inde esse latronem, coram Vicecomite, vel Coronatore, vel Serviente Domini Regis cum testimonio bonorum et proborum hominum, extunc furtum dedicere non possit, quia tales habent recordum. Ibid. cap. 28: Virgo rapta...... et sic debet ire ad Praepositum Hundredi, et ad Servientem domini Regis, et ad Coronatores, et ad Vicecomitem, et ad primum Comitatum faciet appellum suum. Ubi haec Spelmannus subdit: videlicet Regem habuisse in singulis Comitatibus Servientem ad legem, in nomine suo Coronae placita prosequentem. Nostris,

Servientes Regis, dicuntur Regii Apparitores, qui alias Servientes armorum vocantur. Continuator Nangii ann. 1323: Quemdam Servientem Regis in baculo suo ut moris est Regis Servientibus, Regis insignia deferentem, proprio baculo interfecit. Vide Seldenum ad Eadmerum pag. 170. et Knyghtonem pag. 2677.

Serviens Saecularis, Laicus servitio alicujus monasterii addictus. Charta ann. 1270. in Chartul. Pontiniac. ch. 105: Neque in eorum Servientibus saecularibus, qui erunt ad panem et ad sal de Pontigniaco (justitiam poterunt facere).

Serviens Scutellae, Officium ad mensam regiam. Charta Phil. VI. ann. 1339. in Reg. 73. Chartoph. reg. ch. 263: Nostre amé vallet Servant de l'escuelle en nostre sale Mace Marciau, neveu de nostre amé et féal chevalier et chambellain Robert Fretart, etc.

Servientes Spathae, vel spadae, in Charta Ludovici Hutini ann. 1315. pro Normannis. Serviens spatarius, in Litteris ejusd. Reg. ann. 1314. tom. 1. Ordinat. pag. 552. Serjant du plait de l'espée, in Mandamento Philippi Pulchri Reg. Franc. ann. 1309. ibid. pag. 464. De horum officio, sic vetus Consuetudo Normanniae MS. 1. part. sect. 1. cap. 11: Sous les Viscomtes sont les Serjans de l'espée, lesquiex doivent tenir les veuës et doivent faire les semonces, et les commandemens des Assises, et faire tenir çen que jugié y est: si doivent les nans delivrer qui sont pris, gardé sus ce l'ordre de droit: et si doivent avoir de chascune veuë soustenir 11. den. et autres si de chascun nan, que il delivrent; et pour ce sont-il dis Serjans de l'espée: quar il doivent justicier vertueusement à l'espée tous les malfeteurs, et tous ceux qui suient malveses compagnies, gens diffamez d'aucuns crimes, et gens fuitis et forbannis, et les doivent ô le glaive de l'espée et avec autres armes si vigoureusement justicier, que la bonne gent qui sont paisibles feussent par les Serjans de l'espée gardez paisiblement, et que les malfeteurs soient espoantez et punis selon droit, et à ce furent les Serjans de l'espée principalement establis.

Serviens Vini, itidem Officium ad mensam regiam, in Charta ejusd. reg. eod. an. ibid. ch. 133: Comme Pierre de Cuise nostre amé varlet Servant de vin, en sale, etc.

Servientium baculi seu virgae armis dominorum, quorum jurisdictionem exercebant, insigniebantur. Libert. Villaefranchae ann. 1369. tom. 5. Ordinat. reg. Franc. pag. 700. art. 5: Servientes, qui baculos consuetos cum armis dicti domini regis et villae praedictae depictos valeant deportare. Rursum occurrit in aliis Lit. ann. 1368. ibid. pag. 709. art. 2.

Serganteria, Servientis feudum, beneficium, seu reditus propter ejusdem officium. Sergenterie, in Consuet. Normann. cap. 26. 28. 33. 34. 53. 85. 117. Sergentie, in Britan. art. 674. 677. Chartul. SS. Trinit. Cadom. fol. 86. verso: Rainaldus de Roqua tenet in vavassoria 1. acram.... et Gaufridus unum masuagium in Serganteria. Occurrit etiam in Cod. censuali Episc. Autiss. ann. circit. 1290. Vide Serventagium.

Sergantia, Eadem notione, in Lib. nig. Scaccarii pag. 183: Tenet de Rege in capite feodum suum per servitium 1. militis, et per Sergantiam suam.

Sergenteria, Pari significatu. Regest. Olim ad ann. 1273. fol. 195. v°: Per arrestum patet quod in Normannia dom. Rex dabat terras suas Sergenterias, exempli gratia, dicitur quod quidam tenens Sergenteriam a Rege, etc.

Sergentura, Eodem intellectu. Regest. Magn. Dierum Campaniae fol. 50: Districte inhibitum omnibus ballivis et praepositis terrae Campaniae Briaeque comitatuum, ne de cetero vendant nec vendere permittant aliquibus personis Sergenturas seu majorias in jurisdictionibus eorumdem existentes.

Serjantaria, Eodem sensu, in Charta ann. 1249. ex Tabular. B. M. de Bono-Nuntio Rotomag.: Totum illud jus quod ratione Serjantariae meae de Oumeio a dictis viris religiosis hereditarie reclamabam.

Serjantia, Serjeantia, ut Sergantaria. Vide supra in Magnae Sergentiae.

Sergentaria, Sergenteria, Servientis seu apparitoris officium, Sergentise, apud Butiller. in Summa rurali. Litterae Johannis Reg. Franc. ann. 1361. tom. 3. Ordinat. pag. 554: Quod omnes servientes qui.... ultra numerum.... reperientur instituti,..... a dictis Sergentariarum officiis penitus amoverentur. Adde Litteras ejusd. Reg. ann. 1363. ibid. tom. 4. pag. 232. Statutum Philippi Pulchri ann. 1302. ibid. tom. 1. pag. 366: Idem de scripturis, sigillis, Sergenteriis, vicariis, aliisque sub eis officiis censemus esse tenendum. Sergentiis, ex eod. Statuto editum apud Menester. Hist. Lugdun. pag. 86.

Sergentarius, Ad servientem seu apparitorem pertinens. Charta ann. 1307. apud Stephanot. tom. 2. Fragm. Hist. MSS.: Item quod servientes.... non facient aliquod officium Sergentarium, nec explectabunt nisi cum litteris judicis instituti, in quibus contineatur factum pro quo contingit homines explectabiles citari, vel in terra ecclesiae explectabili officio Sergentario uti.

Sergentare, Apparitoris officio fungi, Gallice Sergenter, Executioni Judicis decretum mandare, in Chronico Flandrensi. Charta Philippi Regis Franc. ann. 1307. pro Lugdunensib.: Multos tenebimus bastonerios, servientes, vel officiales quosque, qui pignorare, seu Sergentare valeant quoquo modo, vel aliud officium exercere, nisi in casu ressorti nostri. Alia ejusd. Reg. ann. 1319. ex Tabul. Calensi pag. 333: Nomine dictorum Majoris et juratorum Sergentabat et virgam deferebat. Gesta Episc. Andegav. apud Acher. tom. 10. Spicil.: Nos igitur pari ratione capimus vos, quia.... Sergentatis in terra domini Episcopi Andegavensis.

Serviens. Charta ann. 1351. in Reg. N. Chartoph. reg. ch. 26: Item unum nappum seu ciphum a tribus pedibus, cum tribus Servientibus, et unam cuppinam de argento ejusdem facturae et laborerii, ponderis marcarum xvij. An Servientis effigies ? an vasis ornatus.