Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): SERVITIUM

SERVITIUM, Charisio, est multitudo servorum: addunt Glossae Isid. et ingenuorum obsequium.

Servitium, Ministerium, officium. Gregorius Turon. lib. 5. cap. 3: Sigo quoque Referendarius, qui annulum Sigeberti tenuerat, et ab Chilperico Rege ita provocatus fuerat, ut Servitium quod tempore fratris sui habuerat, obtineret, ad Childebertum Regem Sigeberti filium, relicto Chilperico, transivit, resque ejus, quas in Suessionico habuerat, Ansoaldus obtinuit. Vide Servitus 2.

Serte et Serve, Famulatus; maxime vero nostri dixerunt de tempore, quo famulus vel tiro domini vel magistri servitio sese addixerant. Lit. remiss. ann. 1404. in Reg. 159. Chartoph. reg. ch. 167: Comme Jehannin le Fevre, qui avoit esté varlet et serviteur de Jehan Lategnant, et demouré en son hostel par pluseurs Sertes et années. Aliae ann. 1458. in Reg. 188. ch. 55: Le suppliant respondi qu'il estoit mareschal et ne pourroit guaigner la vie de lui, de sa femme et enfans sans varlet, mais se sa Serte estoit faitte il le mettroit dehors. Lit. Alani de Montendre ann. 1307. inter Probat. Hist. Villehard. pag. 59: Ge seroie tenu à rendre le demorant de la monnoie selon la Serve du temps par années. Id est, habita ratione temporis mei servitii.

Servitium, Minister ipse. Malim operam ipsam, Gall. Main d'oeuvre, interpretari. Codex Carolinus Epist 72. ubi de Placito ac judicio quodam Pontificali: Qui residentes una cum Reverendissimo et Sanctissimo Possessore Archiepiscopo,..... simulque nostris adstantibus Servitiis, Theophylacto Bibliothecario, Stephano Sacellario, Campulo Notario, Theodoro Duce, et caeteris pluribus. Charta Ludovici Pii apud Petr. Chiffletium, de Concilio Neomagensi: Sed si necessitas exigit, ut de Servitiis vel nostris vel alienis ad hunc ordinem (Presbyterii) aliquis admitti debeat.

Hinc nostri Service opificem vocarunt. Statutum Camerae Comput. ann. 1366. inter Ordinat. Reg. Franc. tom. 4. pag. 720: Que les taches necessaires pour faires lesdites reparacions, soient en maçonnerie, charpenterie, couverture, matieres, Service pour ce faire, etc. Vide in Servitus 2.

Servitium, Officium Ecclesiasticum, Sacra Synaxis, vulgo Service de l'Eglise. Concil. Narbonense ann. 1235. cap. 29: Aut Servitio eorumdem (Valdensium) ubi Majore ipsorum librum tenente apertum, per ipsum, quasi sub generali confessione remissionem intelligunt fieri peccatorum ..... affuerunt. Vita S. Maldegisili n. 6: Et cautius attente, quem tibi monstravero locum, in quo tu deinceps dominicum expleas Servitium. Elmham. in Vita Henrici V. Reg. Angliae edit. Hearnii cap. 32. pag. 80: Et dum naves Anglicae, divinis tamen Servitiis prius, prout maria sinebant, perfectis, etc. Translat. S. Medardi tom. 2. Junii pag. 102: Ac propterea indicto solenni S. Medardi servitio, etc. Officium B. M. inscribitur in Breviario Sarisbur. Servitium B. M. Vide Servitus 1.

Service, eadem acceptione, in Lit. remiss. ann. 1471. ex Reg. 195. Chartoph. reg. ch. 671: Le suppliant se partit pour venir en sa maison en disant ung petit Service de Nostre-Dame.

Servitium, officium ecclesiasticum et annuale pro defuncto, Service, eadem notione dicimus. Charta Margaretae Comit. Flandr. ann. 1194. apud Miraeum tom. 1. pag. 556: Quod centum solidi cedent in usus refectorii, quod in anniversario die depositionis meae, clericis de choro qui Servitio meo intererunt, singulis annis celebrabitur, etc. Charta Geraldi Abb. Angeriac. ann. 1385. ex Tabul. ejusd. Monaster.: Item in die qua debet fieri Servitium domini Thomae Abbatis xiii. panes frumenti. Instrum. ann. 1399. apud Lobinell. tom. 2. Hist. Britan. col. 869: Celebratum officium seu Servicium defunctorum, etc. Adde Madox in Form. Angl. pag. 260. Servitium decantare, in Charta ann. 1366. pro Aquariatu de Talemundo.

Servige, eodem sensu, in Testam. Helvid. uxoris Joan. dom. de Insula ann. 1274. ex Chartul. Vallis N. D.: Je en lais jornel et demi à l'église,... por mon Servige faire le jour de mon eniversaire.

Servitium, Redditus, tributum, quaevis praestatio, Gall. Redevance. Libertates hominum de Prisseyo ann. 1362. inter Ordinat. Reg. Franc. tom. 3. pag. 597: Cum mensura quam dabimus nostris, mensurabitur in dicta villa et ea utetur in villa in mercato ex extra; ita tamen quod ad antiquam mensuram reddentur Serviciam. Ubi leg. Servicia monet Cl. Editor. Terrarium Humberti de Villars ann. 1391: Confitetur tenere tertiam partem prati sub Servitio anno quolibet iii. solid. viii. den. Vide in Servire 1.

Servitium regulariter accipitur pro quolibet obsequio, quod a vasallis et tenentibus debetur ratione feodi vel tenurae. Ita Consuetudo Andegav. art. 128. 129. Normanniae cap. 26. 28. 53. 93. Britanniae art. 240. etc. De ejusmodi servitio feudali copiose etiam agit Philippus Bellomanerius in Consuet. Bellovacensi MS. cap. 29. Charta ann. 1248. in Regesto Comitum Tolosae fol. 1: Pro praedictis feudis vobis fidelis sxistam, et fidele Servitium faciam, videlicet, guerram et placitum ad commonitionem vestram, vel cujuscunque certi nuntii vestri. Occurrit ibi crebrius eadem formula. In Charta Villelmi Regis Siciliae ann. 1177. apud Jo. Bromptonum, concedere in domanio, et concedere in Servitio opponuntur. Priori formula intelligitur nude proprietas, posteriori proprietas cum onere servitii. Tabularium S. Vitoni Virdunensis: De alia terra quae est in Servitio, etc. Infra: De his mansis sunt 7. ad Servitium 5. ass. etc. Charta ann. 1095. apud Lobinell. tom. 2. Hist. Britan. col. 182: Hoc concedi absque perditione Servitii sui. Charta ann. 1223. ex Tabular. S. Medardi Suession.: Et nomine Servitii recepit a nobis. Charta apud Madox Formul. Anglic. pag. 137: Reddendo inde annuatim unam rosam ad festum S. Johannis Bapt. pro omnibus Serviciis et saecularibus demandis. Eadem leguntur in Charta ann. 1429. ibid. pag. 146.

Charta ann. 1201. ex Chartul. 21. Corb.: Servitium quoque dictae ecclesiae facere tenebuntur, quale alii liberi homines faciunt dominis suis, scilicet in exercitu, militia, frequentia curiae et placitorum ejusdem. Alia Joan. vicedom. Ambian. ann. 1300. ex Chartul. 23. ejusd. monast.: Lequelle Serviche nous sommes tenu de faire par nous ou par autre,...... aller à ses assises pour estre as consaulx et as jugemens avec ses autres hommes, qui sont no per.

Observandum omnino est voce Servitium, ubi nude occurrit in Chartis clientelarum, ut plurimum significari Servitium militare, quo vassallus dominum suum in exercitum pergentem sequi tenebatur. Eo sensu usurpatur in Regesto feodorum Campaniae fol. 71: Dux Lothoringiae, fiduciam, justitiam et Servitium (debet.) Vide in Hominium.

Servitium, Quodvis munus. Observantiae Regni Aragon. lib. 9. pag. 40. v. de Suprajunctariis: Si receperint Servitia, ut prorogarent pignora quae facere debebant, etc. Pag. 41: Si receperint Servitia faciendo justitiam, etc.

Comput. ann. 1357. inter Probat. tom. 2. Hist. Nem. pag. 192. col. 2: Solvit..... nobili et potenti viro domino senescallo Bellicadri et Nemausi, pro Servitio eidem facto, juxta arrestum consilii, actento quod plura fecerat pro utilitate reipublicae dictae civitatis, hic l. florenos.

Servitium Annuum, Quod quotannis praestatur domino: Service annuel, in Consuetud. Andeg. art. 129. 395. Cenom. art. 141. Pictavensi art. 176. etc. Bracton. lib. 5. tract. 1. cap. 1. § 1: Fit etiam aliquando Servitium annuum, et servitium Militare simul, et pro eadem terra, et tunc in brevi proponendum est Servitium annuum, sic: per liberum Servitium 10. solidorum per annum, et tunc dicatur, et per Servitium unius feodi Militis: quia si haec determinatio per annum postponeretur huic ultimae clausulae, sic videretur referri ad totum praecedens, et ita sequeretur inconveniens, quia Servitium militare non est annuum.

Servitium Antiqui Dominici, Est illud quod praestant feudatarii de antiquo Regis dominico tenentes: antiquum enim Regis dominium est omne feudum quod a sancto Edwardo Rege, vel etiam a Guillelmo Conquestore tenebatur, et in libro quem Domesday vocant, descriptum habetur. Maneria quippe quae illic Regi adscribuntur, antiquum dominicum Angli appellant quia nimirum ab antiquo Regis fuerunt. Servitium igitur per quod hi Regis feudatarii tenebant, Socagium dicitur. Jo. Cowellus lib. 2. Instit. tit. 3. § 25.

Servitium Aquense. Vide Bos Aquensis.

Servitium Cacipulci. Vide supra in Cacepollus.

Servitium Calcarium, Quo quis calcaria domino praestare quotannis tenetur. Charta apud Madox Formul. Anglic. pag. 76: Duo ferlingi terrae et dimidius in Fremintona Hugoni de Secchevill per Servicium quorumdam calcarium deauratorum per annum. Alia ejusmodi servitia ibidem recensentur quae pro dominorum libitu a vassallis et tenentibus exigebantur. Servitium cerae, cumini, piperis, salmonis, etc.

Servitium Camerae Papae. Manuale placitatorum in Parlamento ann. 1376. 14. Augusti: Les defendeurs recitent les grandes mises, et coustemens, que le feu Evesque (de Lisieux) a faites à commencer son estat à payer le Service de la Chambre du Pape, à faire son entrée à Lisieux, et à maintenir son estat. Id est, quod ab Episcopo recens electo vel consecrato in Cameram seu aerarium Pontificale inferebatur. Servitium commune, hoc est, ex more debitum, dicitur in Libro obligat. Archivi Vaticani laudato a Baluz. in Notis ad Vitas PP. Avenion. col. 1170. Vide Auxilium Episcopi.

Quae praestatio ab annatis prorsus diversa, primum spontanea, dehinc ex usu debiti vicem obtinuit; adeo ut qui pecuniam non numerabat, illam praestabat chirographi cautione. Consule Menardum in notis ad tom. 2. Hist. Nem. pag. 5. col. 2. Quod rursum firmant Literae Caroli VI. ann. 1403. tom. 8. Ordinat. reg. Franc. pag. 623: En oultre il (le Pape) a envoyé collecteurs et commissaires,.... lesquelx pour et ou nom de lui ou de sa Chambre, veulent contraindre et ont commencié à contraindre les personnes d'église, tant prélaz comme autres,... à paier très-grans et excessives sommes de deniers paur les restes des vacquans ou Services du temps passé, depuis quarante ans ou plus.

Servitium Castelgardum. Vide Castelgardum.

Servitium Christianitatis, Sacramenta, aliave officia, quae Christianis ab ecclesia exhibentur. Charta Roscel. vicecom. Cenoman. in Chartul. Cluniac.: Omnes homines monachorum ibi accipient omne Servitium Christianitatis, tam in vita quam in morte ibique sepelientur.

Servitium de Cibo, Quod quis pro pascendo aliquo vel pro quavis procuratione debet. Tabular. Dervense: Servitia prandiorum vel hospitiorum, quas Receptiones vocant. Ordinationes factae in Curia Generali Catalaniae Montissoni sub Alphonso Rege Aragon. ann. 1289. MSS. cap. 2: Statuimus quod aliquis Officialis non audeat recipere Servitium ab aliquo, nisi solum de cibo, et de eo parum: quod si fecerit, amittat incontinenti officium, et quod imputetur sibi sicut furtum. Tabularium Eleemosynae S. Pauli Viennensis: Feudum quod Petrus de Rives ab ipsis tenebat en plans, (ad medium plantum) retinentes quod si aliquando super ipsos venerint, de Cibo suo servire debeant eis, ut consuetudo fenatorum requirit. Tabularium Ecclesiae Gratianopolitanae sub Hugone Episcopo fol. 28: Et debent illud pratum secare homines de Fontanis, videlicet 16. debent esse sectores, et pratum debet habere illam magnitudinem, ut per 3. dies jugiter 16. sectores operentur sine aliquo lucro, sed Cibum debent habere communiter et potum de domo Comitis, et de domo Episcopi. Hinc

Servitium, Ferculum, Missus, Mès, service. Ita porro appellatum postmodum ferculum extraordinarium quod Monachorum mensae apponebatur in statis festivitatibus. Conradus de Fabaria de Casib. S. Galli cap. 4: Iste villicatus tres in Tiufenbach, in Roschach, in Heohst Monasterio voluntate et auxilio Abbatum cum requisisset, tria exinde fratribus instituit Servitia, in Dedicatione scilicet, in festo Thomae, et in suo Anniversario. Infra: Ecclesiam item S. Oswaldi et B. Thomae meritis constructam dedicari et festive celebrari constituit, duobus exinde Servitiis institutis. Ephemerides monasterii S. Galli: Capellam S. Mariae, Joannis, Oswaldi, funditus construxit, et praeterea 4. Servitia instituit, in anniversario videlicet suo, in dedicatione S. Galli, in festo Oswaldi et Thomae Martyris. Burchardus de Casib. S. Galli cap. 7: Res Monasterii S. Galli.... in tantum suae attraxit utilitati, quod infra multos annos neque de vino, neque frumento, neque de aliquibus usuariis fructibus ipsis fratribus nostris ad Servitium, ad pretium unius obuli devenire permisit. Infra: Fratres autem rerum harum circumventi penuria, in sui servitii sumptum multa et innumera Ecclesiae consumpserunt ornamenta. Chronicon Montis-Sereni pag. 159: Cum jamdudum fratrum Servitia, quae sic vocare consuevimus, anniversariis fidelium, et diebus Sanctorum festivioribus deputata subtraxisset, tunc etiam quotidianae eorum procurationi coepit detrahere, etc. Pag. 277: Fertur etiam quod familiares suos hortatus fuerit, ut Servitia quae diebus festis, et anniversariis fidelium exhiberi consueverunt, quae ipse tamen ante plures annos eisdem negaverat, exigerent, etc. Charta Ottonis Militis ann. 1297. apud Ludewig. tom. 1. Reliq. MSS. pag. 176: Praedictus conventus diem anniversarium mortis meae in perpetua benedictione recolere debebit, quo die idem conventus ob piam recordationem animae meae Servitium bonum habebit cum vino vel medone aut cerevisia Luckowensi, cum triticeo pane, cum recenti butiro, cum ovis, cum piscibus, etc. Ubi per Servitium non ferculum tantum, sed prandium significatur. Servitium de ovis, in Charta ann. 1366. pro Aquariatu de Talemundo. Charta Lotharii Episc. Leod. ann. 1192. apud Miraeum tom. 1. pag. 720. col. 2: Excepto quod duo aut tria piscium Servitia, cuicumque voluerit amicorum suorum dominus dari praecipiet. Historia Episcoporum Virdunensium pag. 272: Hic autem alodium de Wo-Sophia cum omnibus appendiciis suis a quadam vidua nobili....... acquisivit, et fratribus S. Mariae, eo tenore tribuit, ut in die Annunciationis ejusdem Virginis Servitium ex eo haberent, et eam solenniter celebrarent. Catalogus Episcoporum Frisingensium in Metropoli Salisburgensi tom. 1. pag. 132: Nec non in anniversario praefati Episcopi congruum fratribus exhibeat Servitium. Adde tom. 2. pag. 534. tom. 3. pag. 20. 472.

Servitium Mensae, Supellex mensaria, nostris Service de table. Charta Christinae infantissae, filiae Bermundi II. Regis, apud Anton. de Yepez in Chron. Ord. S. Bened. tom. 5: Et de lectuaria lectos paleos duos: vasos de argenteo quatuor, Servitio de messa integrum, ad ministeria Ecclesiae cruces 2. argenteas, calices duos argenteos, etc. Alia Ferdinandi I. Regis aerae 1101. apud eumdem tom. 6: Servitium de mensa, id est, salare, inferturia, tenaces, trullone cum cochlearibus 10. ceroferales duos deauratos, agnima deaurata axiotoma, omnium hae vasa deaurata cum praedicta axiotoma binas habent ansas. Adde Testamentum Ranimiri Regis Aragonum ann. 1099. Locum vide in Acitara.

Servitium Commune. Vide supra Servitium Camerae Papae.

Servitium Corepiscopi, Praestatio, quae, quolibet anno quarto, Chorepiscopo pensitabatur. Charta Alber. archiep. Trevir. ann. 1135. inter Probat. tom. 2. Annal. Praemonst. col. 620: Absolvimus ipsam ecclesiam parochialem,.... a Servitio, quod quarto anno debetur corepiscopo. Vide in Chorepiscopus.

Servitium Corporis, seu personale, cum vassallus ipsemet et non per vicarium in exercitum domini ire tenetur. Regestum Andegavense sub ann. 1310: Les Barons sont hommes liges Monseigneur, et li doivent Services de corps, et de chevaux, et d'armes. Assisiae Hierosolymitanae MSS. cap. 222. de iis qui servitium corporis debent, cum submonentur: Il doivent servir d'aler à cheval et à armes à sa semonce, en tous les leus du royaume où il les semondra, ou fera semondre, ou tel Service come il doivent, et i demorer y tant come il les semondra jusques à un an, etc. Cap. 233: Il est assise et usage que tous chevaliers qui ont passé 60. ans d'aage, ou que ils sont mehaigné de mehain apparent, sont quites dou Service de leur cors, et se il s'en veant excuser, par ce que ils ont passé aage, le Seignor en aura le cheval et les armes en eschange de leur corps à son besoing toutes les fois que il l'en vodra semondre. Vide easdem assisias cap. 145. ubi quaestiones aliquot proponuntur de vassallo qui plura feuda possideret ejusmodi personali servitio obnoxia.

Servitium Culturae, Quod debent vassalli in agris domini excolendis. Vita S. Leutfredi saec. 3. Bened. part. 1. pag. 590: Contigit denique aliquando ut ab agricolis die Sabbati secundum consuetudinem legis suae in cultura terrae debitum Servitium persolveretur.

Servitium Curiae, Service de Court, in Consuet. S. Quentini art. 82. idem quod Servitium placiti, quo vassalli tenentur ad placita dominorum suorum convenire. Vide Placitum.

Servitium Dei, Vita Monastica, in lib. 5. Capitul. § 255. De his qui ex saeculo ad monasteria converti volunt: Liberi homines qui ad Servitium Dei se tradere volunt, etc. Pro Officio ecclesiastico occurrit ibid. lib. 6. § 196: Aliud non ibi (in ecclesia) agat (populus) nisi quod ad Dei Servitium pertinet.

Servitium Deportationis Gladii. Chron. Angl. Th. Otterbourne pag. 223: Insula de Mandata fuit comiti Northumbriae tenenda de Rege Angliae per Servitium deportationis gladii coram Rege in coronatione.

Servitium Dextrariale, Equi scilicet dextrarii, hoc est, majoris et cataphracti. Vide Dextrariale.

Servitium Directum, Quod directe domino debetur. Charta ann. 1317. tom. 2. Hist. Dalphin. pag. 166. col. 1: Cessit.... castra, loca, et fortalitia... cum suis territoriis,... utilibus et directis Servitiis, servitutibus realibus et personalibus, etc.

Servitium Dominicum, Quod domino debetur, qualecumque sit; quod alias Regale dicitur. Capitul. 1. ann. 805. cap. 8. et lib. 5. Capitul. cap. 142. al. 245: De his qui seculum relinquunt propter Servitium dominicum impediendum, et tunc neutrum faciunt, ut unum e duobus eligant,..... aut pleniter secundum canonicam, aut secundum regulae institutionem vivant, aut servitium dominicum faciant.

Servitium Duplicatum, quale sit, indicat Vacce au Roman de Rou MS.: Ensemble o vous mer passeront, Votre Servise doubleront, Qui seult mener vint chevaliers Quarante en merra volentiers, Et cil qui seult Servir de cent, Deus cens en merra bonnement. Infra: Moult oissiés court estormir, Noise lever, barons fremir, Le Service qui est doublé, Croient que c'est en fieu tourné, Et en coustume soit tenus, Et par coustume soit rendus.

Servitium Echutum, Praestatio ex delicto. Comput. ann. 1342. tom. 1. Hist. Dalphin. pag. 94. col. 2: Ex computo Guillelmi de Briordo.... de censibus, Servitiis echutis, obventionibus, expensis, etc. Nisi forte vocem echutis, a servitiis dividendam censeas, idemque sit quod Escaeta. Vide in hac voce et mox Servitium de Eschaeta.

Servitium Episcopale. Tabularium Ecclesiae Gratianopolitanae sub Hugone Episcopo fol. 51: In mandamento de Jeyra dedit Artaldus Episcopus parentibus Dalmatii Boni-filii 3. mansos. Postea praedictos mansos dedit Pontius Claudus Episcopus Pontio de Domena. Dalmatius habet Servitium Episcopale. Et in parochia de Monte Aimonis dedit Artaldus Episcopus mansos 3. parentibus Galterii de Domena. Postea praedictos mansos dedit Pontius Claudus Episcopus Pontio de Domena. Servitium Episcopale habet Gualterius de Domena. Vide Auxilium Episcopi.

Servitium Equi, Quo vassallus equos praestare debet in obsequium domini, quod alibi Auxilium equi dicitur. Vide in hac voce pag. 514. col. 3. Chartul. S. Vincentii Cenoman. fol. 74: Et feodum Pagani....... quod dictus Paganus ad equi Servitium tenebat ab eodem Philippo. Tabul. Abbatiae Villae-novae: Exceptis hominagiis quae retinui in manu mea ad Servitium meum cum equis et arraus faciendum. Vide infra Servitium de Roncino.

Sive in exercitu, sive in operibus rusticis. Charta Radul. vicecom. Bellimont. ann. 1205. ex Tabul. Major. monast.: Cum domus monachorum de Vivonio quoddam Servitium mihi deberet per manum Bartholomei Baril, videlicet quod equum quaerebat mihi ad cacabum meum deferendum, quando ego ibam in exercitum, etc. Alia ann. 1271. in Access. ad Hist. Cassin. part. 1. pag. 326. col. 1: Dum homo francus vel de Servitio equi existens, rustico seu angarario,..... filiam suam affiliationis nomine daret uxorem; vel mulier franca angarario affiliationis nomine matrimonialiter jungebatur, idem angararius velamento affiliationis praedictae, quodam abusu pravissimo, a rusticanis servitiis, terraticis et aliis redditibus, dicto monasterio nostro debitis, se hactenus eximebant.

Servitium de Eschaeta, Praestatio ex haereditate, quae vassallo obvenit. Reg. S. Justi fol. 153. v°. col. 2: Willelmus de Frenoxe tenet dimidium feodum apud Frenoxe, unde debet Servitium de eschaeta. Guillelmus de Touit tenet dimidium feodum militis de eschaeta. Vide supra Servitium Echutum.

Servitium Fallitum, de eo qui deficit in servitio militari quod domino debet. In Foris Aragon.: Propter Servitium fallitum, Rex potest et quilibet nobilis privare aliquem suis cavalleriis, per se datis, etiam propria auctoritate, et sine causae cognitione. Ibidem: Cavallerias nobiles et Milites tenentes, si deficiunt in Servitio per unam diem illius anni in quo servire debent, perdunt totam solidatam illius anni. Vide Observantias Regni Aragon. lib. 7. tit. 1.

Servitium Feodale et praediale, Quod non est personale, sed tantum ratione tenementorum et praediorum. Ita Bracton. lib. 2. cap. 16. § 7. Charta ann. 1315. tom. 2. Hist. Dalphin. pag. 153: Servitium propterea curiae nostrae debitum... praestare ipsi curiae teneantur, quotiens feudale Servitium Baronibus et feudatariis per eamdem curiam generaliter indicetur.

Inter ejusmodi servitia, quae a vassallis exigebant domini feudales, plurima eorum utilitati, quaedam honori tantum, nonnulla risui aut ipsorum oblectamento conducebant. Hujusmodi sunt, quae leguntur in Reg. feud. Aquit. ex Cam. Comput. Paris. sign. JJ. rub. fol 23. r°: Villelmus Sancii de Pomeriis, domicellus, juratus recognovit quod ipse cum suis partiariis, videlicet Petro de Pomeriis et Petro Amanevi de Pomeriis, tenet a domino rege Angliae et duce Aquitaniae castrum de Pomeriis cum honore... Debent unum cibum domino regi praedicto cum decem militibus, quando veniet in Vasconia apud castrum Redorte, si ipse eis praeceperit qualis debet esse cibus, cum carnibus porcinis et vaccinis, cum caulibus et cinapi et cum gallinis assatis; et si unus de dominis eorum sit miles, debet servire domino regi cum caligis rubeis de scarleto et calcaribus deauratis, sine sotularibus dum dominus comedit; et si aliquis eorum non esset miles, unus eorum debet servire domino regi, dum comedit, cum caligis albis de scarleto et calcaribus argentatis. Ibid. fol. 39. r°: Arnaldus de Corbin, domicellus, juratus dixit quod tenet a domino rege militiam de Tuyosse cum suis pertinentiis, pro qua debet, quando dominus rex facit transitum per Tuyosse, associare ipsum usque ad quercus vel casson Condal, et debet ibi habere propter suum honorem unum currum honeratum de facibus et debent trahere currum duae vaccae escodatae vel sine caudis, et quando erunt in dicto quercu seu casson, debet ponere ignem in curru, et debet ita comburi, ut vaccae possint evadere. Rursum fol. 42. v°: Quando dominus rex transit par la Hose de Grians, ipse (Ortho de Grians) debet venire ei obviam, cum uno cereo ardenti de una libra cerae, et debet ipsum comitari usque ad S. Severum, cum ipso cereo ardenti.

Servitium Fiscale, et Servitium fisci. Vide in Fiscus.

Servitium Forinsecum, Quod non ad dominum capitalem, sed ad Regem pertinet: ita dictum, quia fit et capitur foris, sive extra Servitium quod fit domino capitali: unde vocatur etiam Servitium Regale, quia specialiter pertinet ad dominum Regem, et non ad alium. Ejusmodi est quod Scutagium vocant. Ea vero servitia persolvuntur ratione tenementorum, et non personarum, quia ex tenementis proveniunt. Monasticum Anglic. tom. 1. pag. 179: Terras etiam Militum qui dominicum Abbatis tenent ad defendenda omnia scutagia, et alia omnia Servitia Forinseca, Deo et Ecclesiae S. Albani concedimus, etc. Adde tom. 3. pag. 48. 62. 92. Bractonum lib. 2. cap. 7. § 3. 4. cap. 16. § 7. cap. 35. § 1. Fletam lib. 3. cap. 14. § 7. etc. Seldenus autem in Analectis lib. 2. cap. 4. servitium istud esse existimat Expeditionem, pontis arcisve constructionem.

Ad Regem pertinet quidem Servitium forinsecum, nisi tamen, addit Bracton. cap. 16. § 7. cum dominus capitalis in propria persona profectus fuerit in Servitio, vel nisi cum pro servitio suo satisfecerit domino Regi quocumque modo. Et certe ad alios praeter Regem id genus servitii pertinuisse docet Charta ann. 1244. apud Kennett. Antiquit. Ambrosd. pag. 235: Radulphus de Cestreton miles salutem... Noverit universitas vestra me... concessisse... totum jus et clamium quod habui... in redditu et servitio unius feodi militaris Canonicis de Burncester,... salvo mihi et haeredibus meis Forinseco Servitio inde debito et consueto. Idem probat alia Charta ibid. pag. 345: Ego Johannes..... Puff..... dedi..... Johanni Abbod..... unam acram terrae arabilis..... tenendam..... de capitalibus dominis feodi... reddendo inde eisdem unum denarium annuatim in festo S. Michaelis pro omnibus Servitiis Forinsecis et intrinsecis.

Servitium Foraneum, Eadem notione. Charta Henrici de Clintona in Monastico Anglic. tom. 2. pag. 117: Liberam et quietam ab omni servitio de me et haeredibus meis in perpetuum ab omni exactione, salvo Foraneo Servitio.

Servitium Forense. Idem Monasticum Anglic. tom. 2. pag. 48: Cum omnibus libertatibus suis et pertinentiis, salvo Forensi Servitio.

Servitium Generale, Idem quod Forinsecum. Ordericus Vitalis lib. 6. pag. 605: Eosque penitus sic absolvit, ut sibi nil ab eis exigat, nisi generale Comitis Normanniae Servitium. Quod vero illud fuerit, sic paulo ante declarat pag. 604: Omnino absolvit ut nullam sibi coactivam exhibeant servitutem, nec eam nisi in generalem principis Normanniae expeditionem.

Servitium Gratuitum vel Fortiatum, Quod gratis et sponte, vel ex debito exhibetur. Consuet. Catalon. MSS. cap. 8: Et si ipse vassallus....... aliquod Servitium gratuitum vel fortiatum acceperit ab hominibus castri, domino tenente potestatem, non intelligetur vassallus plene dedisse potestatem.

Servitium Humanum, Mundanum. Capitul. lib. 7. § 185: Ut clerici nullo fiscali aut publico subdantur officio; sed liberi ab omni Humano Servitio, Ecclesiae deserviant.

Servitium Jesu Christi, Expeditio Hierosolymitana. Testament. Guigonis Andreae ann. 1236. tom. 1. Hist. Dalph. pag. 60. col. 2: Item legavit triginta millia solidorum Viennensis monetae ad Servitium Jesu Christi, de quibus quindecim Milites transmittantur Cruce signati in exercitum transmarinum.

Servitium Inhonestum, Vile, rusticum. Vide mox Servitium prati.

Servitium Intrinsecum, Quod a vassallis, solis dominis praestatur, apud Bractonum lib. 2. cap. 16. § 2. et in Fleta lib. 3. cap. 14. § 7. Vide Servitium Forinsecum.

Servitium Juvenis. Charta ann. 1234. ex Chartul. Cluniac.: Jozerannus le Merle... abbati et ecclesiae Cluniacensi obligavit pignori...... quicquid juris habet vel potest habere apud Monnet, apud Valles et apud Cortiz, in Servitio Juvenis et aliis rebus. Vide in Junior.

Servitium de Lecto, Quo tenentes lectos dominis subministrare debent. Chartul. Gemmetic. tom. 1. pag. 36: Oultre y a dix huit masures dont les tenans nous doibvent querir et fournir de Lict garny honnestement, quand nous allons audit manoir.

Servitium Liberum, Quod homines liberi debent, diversum a servitio servili, vel villano. Bracton. lib. 5. Tract. 1. cap. 2. § 1: Et notandum est quod in servitio Militari non dicitur per Liberum Servitium, et ideo quia constat quod tale feodum liberum est. Infra: Fit etiam aliquando feoffamentum sic, et breve sic: Quod clamat tenere de te per Liberum servitium inveniendi tibi unum servientem equitem ad eundum tecum in exercitum in Walliam ad custum suum, vel custum tuum, pro omni servitio. Vel sic: Per Liberum Servitium sequendi curiam tuam, vel portandi brevia tua infra regnum Angliae, etc. Similia habet Radulphus de Hengham in Summa magna cap. 1. pag. 6. 7. Leges Willelmi Nothi cap. 55: Volumus etiam ut omnes liberi homines totius monarchiae regni nostri praedicti habeant et teneant terras suas... libere ab omni exactione injusta, et ab omni tallagio: ita quod nihil ab eis exigatur vel capiatur, nisi Servitium suum Liberum, quod de jure nobis facere debent, ut facere tenentur, et prout statutum est eis, etc. Adde cap. 58. et Leges Edw. Regis cap. 25.

Servitium Liberum Armorum. Vetus Rentale manerii Southmalling in agro Sussexiensi, apud Somnerum in Tractatu de Gavelkind pag. 56: Godefridus Wallensis tenet 3. feodos Milit. in tenementis de Malling, et quartam partem unius feodi apud Terring, per liberum Servitium armorum suorum. Willelmus de Brausa tenuit apud Adburton unum feodum Militis per liberum Servitium armorum suorum.

Servitium Ligonis et Palae, Quo quis utroque illo instrumento operam domino praestare tenetur. Libert. Calesii ann. 1304. in Reg. 69. Chartoph. reg. ch. 365: Li bourgois de Calais ne doivent nul service à leur seigneur, ne de besche, ne de pele, se ce ne soit encontre la défense de la mer.

Servitium Litterarum, Quo vassallus literas domini sui perferre tenetur. Reg. forestae de Broton. ex Cod. reg. 4653: Iste debet portare litteras, quae veniunt ex parte domini capitalis, scilicet feodus Lamberti Cauvet. Vide supra Summagium in Sagma.

Servitium Majus et Minus. Charta Berchtoldi Episcopi Babenbergensis ann. 1259. in Metropoli Salisburg. tom. 3. pag. 31: Quia viri venerabiles fratres Monasterii in Osterhoven nobiscum et cum nostris fecerunt expensas sumptuosas, nos ad recompensationem ipsis fratribus faciendam, concessimus eis ut duos mansus, de quibus pensionem seu censum annuum nobis solvunt, teneant a festo Nativitatis Domini nunc instanti per 4. annos continuos ab omni censu, pensione, et Servitio majori et minori quietos, a minori vero servitio perpetuo sint quieti. Charta sequens ejusdem Episcopi: Concedimus ipsis, ut de duobus mansis, quos sub censu annuo et servitiis tenent certis minora Servitia sibi retineant, et ab ipsorum praestatione perpetuo sint immunes, majoribus Servitiis nobis remanentibus in statu debito et consueto.

Servitium Malum, Quod Corveias vulgo vocant. Tabular. S. Petri Generensis apud Marcam lib. 4. Hist. Beneharn. cap. 19. § 2: Villam B. Petri... ingenuam ac liberam ab omni Servitio malo, ea scilicet ratione, ut ab illa die amplius a nemine cogerentur habitatores illius facere aliquod opus in Cadelionensi Castro, vel in alio loco, etc.

Servitium Manuale, Eadem notione. Capitul. lib. 5. § 886: Visum est nobis... statuere ut quicunque... cum suis animalibus seniori suo pleniter unum diem cum suo aratro in campo dominico aret, et postea nullum Servitium ei Manuale in ipsa hebdomada a seniore suo requiratur.

Servitium Meliorare. Tabularium Vindocinense Thuanum Ch. 47: Domnus autem Abbas donavit suo homini 10. sol. dimissis illis 30. et palefridum 20. solidorum pro Meliorando scilicet suo Servitio.

Servitium Immeliorare, Perficere, in Capitul. 2°. ann. 813. cap. 19: Ut villicus bonus, sapiens et prudens in opus nostrum eligatur, qui sciat rationem Misso nostro reddere et Servitium perficere... Detur illis silva ad stirpandum, ut nostrum Servitium immelioretur.

Servitium Militare, Illud est, quod munus aliquod ad militarem disciplinam pertinens, vel alias honorificum praestat. Ita Bracton. lib. 2. cap. 35. § 1. 6. cap. 37. § 5. etc. lib. 5. Tract. 1. cap. 2. § 1. Militare obsequium, apud Lupum Ferrariensem Epist. 119. Vetus Consuetudo Normanniae 1. part. sect. 3. cap. 7: Or est appellé un Service, qui doit estre fet au Prince en armes, selont la coustume et l'establissement des fiemens et des villes, et icest service est accoustume à fere par 40. jours pour le secours et l'aide de la terre de ceux, qui en tiennent les fiemens, comme ce soit fait pour aucune delivrance et pour le profit del commun poeple, etc. Tous fieus de Hauberc sont especialement establis pour faire le propre service de la Duchée, et ensement de tous les Contées et les Baronnies doivent accomplir ce service, et adecertes toutes les villes, qui ont communes. Si devez savoir, que les fieus de Hauberc, qui sont és Contées et és Baronnies, qui ne sont pas establies pour la Duquée de Normandie, ne doivent pas de Service d'ost, fors as Seigneurs asquiex il sont soumis. Excepté nequedent l'arriereban del Prince, auquel trestous grans et petits pourtant que ils soient convenables por armes porter, sont tenus sans excusation nulle à faire lui aide et profit à tout leur pooir. Gaufredus Malaterra lib. 2. cap. 39: Robertus Dux Apuliae Gaufridum de Conversana, nepotem videlicet suum,....... ut de Montepiloso sibi Servitium, sicut et de caeteris castris, quae plurima sub ipso habebat, adorsus est. Ordericus Vitalis lib. 7. pag. 658: Hominium ab eo tali tenore recepi, ut exinde mihi semper fidelis existeret, et Militare Servitium, ubi jussissem, centum Militibus mihi singulis annis exhiberet. Lib. 8. pag. 685: Dux Gisleberto....... Militaria, quoniam valde probus erat, Servitia crebro injunxit. Adde lib. 11. pag. 808. Matthaeus Westmonast. ann. 1253: Milites omnes per Angliam sibi Servitium Militare debentes fecit summoneri. Matth. Paris ann. 1245: Rex Angliae omnibus Comitibus, Baronibus, Militibus, et aliis, qui ei Servitium Militare debebant, ut se convenienter in Walliam profecturum sequerentur, per litteras suas regias strictissime submonitis, etc. Idem ann. 1246: Quod Servitium Militare nulli nisi Regi et regni Principibus debetur. Vide Militia.

Servitio militari non modo Barones caeterique vassalli seculares, sed et Episcopi atque Abbates ratione possessionum suarum obnoxii passim leguntur. Hujus vero oneris seu obligationis ratio secundum locorum libertates ac immunitates exstitit diversa. Vide in Hostis 2. Iis addere placet quae hac de re habentur in Chartul. AB. S. Germani Pratensis fol. 5. v°: Nos tenemur domino Regi Franciae quando vadit in exercitum in cl. servientibus cum tribus quadrigis de iv. equis et uno summario de precio xvii. lib. Paris. et dimidio librae. Et si noluerit accipere servientes neque quadrigas, sive summarium, nos debemus eidem reddere pro quolibet serviente lx. sol. Paris. computatis tamen omnibus tam quadrigis quam equis, quam summario. Et si accipiat servientes, quadrigas, equos, summarium, non tenemur praedictos sive praedicta tenere ad sumptus nostros ultra xl. dies, et per xl. dies debemus eos tenere ad sumptus nostros, et hoc idem totaliter debet nobis reddere tota terra nostra.

Quanti constiterit servitium militare in Delphinatu, habita ratione redituum feodorum, docet Charta ann. 1315. tom. 2. Hist. Dalph. pag. 153. col. 1: Sic etiam quod dictus Guido et haeredes sui servitium propterea curiae nostrae debitum ad rationem de unciis quinque et quarta pro singulis viginti unciis Servitii Militaris, praestare ipsi curiae teneantur. Alia ann. 1332. ibid. pag. 238. col. 2: Praestabunt nobis... servitium statutum et debitum ad rationem de singulis viginti unciis valoris praedicti annui pro quolibet Militari Servitio.

Servitium Militis, Service de Chevalerie, apud Littletonem, sect. 48. 95. 103. etc. Service de Chevalier, tom. 2. Monast. Anglic. pag. 23. Vide Feudum Militare.

Servitium Minuere. Vide Feudum minuere.

Servitium pro Moneta, Praestatio, quae domino monetae penditur ex monetariae fusionis et signaturae proventibus, Gall. Seigneuriage. Charta Gaufr. episc. Meld. ann. 1208. ex Chartul. Campan. fol. 184. col. 2: Nos cum domina Blancha comitissa Trecensi super moneta Trecis, Pruvini et Meldis, cum locus fuerit, fabricanda, societatem inivimus..... tali modo, scilicet quod ubicumque fuerit fabricatum, sive Trecis, sive Pruvini, sive Meldis, dicta comitissa de omni monetagio, et de Servitio quod fiet pro moneta, et de omnibus proventibus, qui inde provenient, quocumque modo proveniant, duas partes habebit et nos tertiam habebimus. Vide supra Segnoria 4.

Servitium de Mota, Quo vassalli ad custodiam motae seu castelli dominici tenentur. Lit. ann. 1376. in Reg. 109. Chartoph. reg. ch. 364: Tous les hommes de icellui fieu (de la Roque) estoient et sont tenuz faire Service de mote et de manoir. Vide Mota 1. et Servientes de manerio in Serviens.

Servitium Nativitatis, Praestatio, quae ad Natale Domini exsolvitur, quaeque in placentis maxime consistebat. Charta ann. 1270. in Chartul. eccl. Lingon. ex Cod. reg. 5188. fol. 172. v°: Erardus de Ortis, domicellus,... recognovit se imperpetuum concessisse Guidoni episcopo Lingonensi.... quartam partem.... Servitiorum Nativitatis Domini, censuum, etc. Chartul. Cluniac.: Vendo..... decem Servitia in Nativitate Domini.

Servitium Naturale, Quod jure exigitur. Capitul. pro Monast. S. Crucis Pictav. apud Mabill. tom. 1. Analect. pag. 300: Colonus autem vel servus ad Naturale Servitium, velit, nolit, redeat.

Servitium Nummorum, Illud appellatum, quod in pecunia ac nummis pro impensis bellicis, aliisve, domino a vassallis ac tenentibus exsolvebatur. Consuetudines Tolosae: Si aliqui tenuerint in feudum.... aliquem honorem, pro quo debeat feudatarius servire domino feudi aliquas oblias nummorum, vel Servitium nummorum, etc. Joan. Bracton. lib. 2. Tract. de acquirendo rerum dominio tit. 35: Est etiam aliud genus tenementi, ejus scilicet, quod tenetur in socagio libero, et ubi fit Servitium in denariis, capitalibus dominis, et nihil inde omnino datur ad scutum et servitium Regis. Idem Bracton. lib. 5. Tract. 1. cap. 1. § 1: Per Servitium tot denariorum, quando duae marcae vel 20. solidi capiuntur de scuto, etc. Charta Mauritii D. Credonensis Hugonis filii, in Tabulario Abbatiae de Rota fol. 197; Mauricius Credonensium dominus filius Hugonis perrexit in exercitum Regis Angliae ad Thoars (ann. 1158.) et quando castrum fuit captum, venit Credoni, et mandavit suos Milites, et fecit eis talliatam pro dispendio, (depence) quod fecerat in exercitu: et Milites quaesierunt a Michaele Abbate talliatam de terris, quas ipse tenebat in suis feodis, etc. Respondit Abbas, quod Dom. Reginaldus Allobrox, nobilis fundator Ecclesiae de Rota, dederat ei omnes talliatas, et omnia Servitia, quae ad suum servitium pertinebant, tam de nummis, quam de avena et omnibus aliis servitiis, etc. Ejusmodi vero nummorum servitium interdum et saepe nude Servitium dicitur. Idem Tabularium fol. 90: Petrus Bullum motus in via Hierusalem dedit Ecclesiae S. Mariae de Rota, et Canonicis absolute in eleemosyna 9. denar. quos habebat de Servitio, in terra, quae fuerat Bernardi Baxun. Charta anni 1186. in Tabul. Vindocinensi fol. 277: Dederunt 5. sol. de Servitio, quos habebant super terra Joan. de Parineio. Tabularium Eleemosynae S. Pauli Viennensis: De ipsa vero terra in vercheria dedit domnus R. G. 4. sexterias, ex quibus faciet G. quae facere voluerit, de quibus debet in Servitium 2. sol. ministro vero nostro 6. den. et nihil amplius Domnus R. accipiat. Historia Abbatiae Condomensis pag. 473: Donationem scilicet.... totius Ecclesiae, et terras, quae ad eam attinent, nec non duo Servitia 4. denariorum, et unam vineam juxta Ecclesiam. Adde pag. 467.

Ita praestatio, quae ab Ecclesiis Episcopo fit quotannis in quibusdam dioecesibus, Servitium appellabatur. Charta Alexandri Archiepisc. Viennensis apud Jacobum Petitum pag. 381: Et sicut consueto more per Viennensem paroeciam diversae Ecclesiae debitum Episcopo exhibent Servitium, conferat et in obsequium Episcopi tempore constituto denarios duodecim. Alia apud eumdem pag. 392: Et deinceps Rector ipsius Ecclesiae...... annis singulis in festivitate S. Juliani, quae evenit 5. Kal. mensis septimi, in censum Canonicis S. Juliani solidos 5. in cunctanter solvat. Vide Auxilium Episcopi pag. 514. col. 3.

Servitium Placiti. Vide supra in Placitum.

Servitium Planum, Census seu praestatio ex fundo talliae et aliis quibusvis servitiis non obnoxio. Charta ann. 1344: Confitetur praedictas res esse taillabiles ad omnimodam voluntatem dicti domicelli, exceptis 4. denariis qui sunt de Servitio plano. Alia ann. 1371: Sub Servitio plano et sine tallia pro ultimo prato confinato 5. sol. Charta ann. 1465: Humbertus de Saxo absolvit fundos Anthonii Brodier ab omnibus talliis, corvatis, complentis, recognitionibus, et aliis juribus, et eos reducit ad planum Servitium cum laudibus et vendis secundum usus patriae.

Servitium Plenarium. Vide Plenarium 1.

Servitium Plenum, Convivium plenarium, quod Monachis statis diebus ex fundatione praebetur. Caroli Crassi Imper. Commemoratio apud Augienses: Cum omni abundantia plenum Servitium pro anima Imperatoris perficeretur. Occurrit rursum infra. Charta ann. 1207. apud Goldastum tom. 2. Alamannicor. pag. 190: Ut ex perceptione redituum ipsius officii 10. solidorum adminiculo per praedictae homines curiae exhibito, per eum fratres in festo Thomae Pontificis et Martyris, circulariter annorum facta revolutione, pleni Servitii recipiant consolationem. Alia ibidem pag. 195: Lutoldus Decanus ad remedium animabus Diethelini Constantiensis Episcopi, et omnium parentum suorum in festo S. Blasii, quousque vixerit, plenum servitium instituit ea conditione, ut ipso mortuo ad anniversarium suum redeat idem Servitium de Vinea in Tufenbach, cujus ipse fundator a primis fuit radicibus.

Servitium Plenum, quod et Corrodium Regale dicitur, Procuratio, convivium, quo Rex excipitur. Anonymus Hasenrietanus de Episcopis Eystetensibus de Henrico Imp.: Mandavit huic Episcopo nostro,.... ut plenum sibi in via Ratisponensi daret Servitium, Archiepiscopo cuilibet non nihil formidandum. Cui cum Regius Legatus singulatim, quae danda essent magnifice enumeraret, tandemque ad immensam vini mensuram ventum esset: Pessime, inquit, dominus tuus insanit. Unde deberem sibi tantum Servitium dare, qui ne memetïpsum satis queo pascere ? Speculator lib. 4. part. 3. de Feudis: Vassalli Comitum et Baronum Imperii tenentur dominis suis obedire et servire propter feuda, quae ab eis recipiunt primo pro exercitu Imperatoris,... secundo pro Corredo Imperiali, ut videlicet, quando Imperator transierit per illum locum, contribuat in sumptibus ejus, et in his duobus casibus servit vassallus pro curia, in 4. vero sequentibus servit pro utilitate domini sui, etc.

Servitium Praepositurae, Service de Prévosté, in Consuet. Norman. Vide in Praepositi.

Servitium Prati, Quo vassallus ad falcandum pratum domini sui, aut foenum ex eo colligendum obnoxius est. Consuet. Norman. part. 1. cap. 26. ex Cod. reg. 4651: Liberum autem dicimus feodum, quod servitiorum inhonestorum obtinet libertatem, ut de prati Servitio, etc.

Servitium Publicum, Idem quod, Regale. Vide infra. Excerpta ex Lege Longobard. cap. 20: Non a Comite vel aliquo ministro illius ad ullam angariam seu Servitium publicum vel privatum cogantur vel compellantur. Vide Angariae 3.

Servitium Recognoscibile, Quod ad quamlibet domini, vel tenentis mutationem ratione recognitionis praestatur. Charta D. Barbarelli ann. 1407: Illud cornerium vineae.... sub servitio 9. den. ex una parte et unum denarium de cremento, adeo quia ipsum cornerium vineae erat de manso taillabili dicti domini qui remittit ad Servitium recognoscibile.

Servitium Regale, Idem quod Forinsecum: Servitium militare, quod Regi debetur a subditis et vassallis. Regale obsequium, in Capitulari 4. ann. 805. cap. 13. Ita in Capitul. ad Legem Salicam tit. 3. § 10. et apud Bractonum lib. 2. cap. 35. § 1. 6. Praeceptum Ludovici Pii Imper. pro Monasterio S. Columbae Senonensi: Quasdam villas, quae priscis temporibus ad usum fratrum ibidem Deo famulantium fuerant destinatae, segregavit, ut absque Regali aut publico Servitio, vel quolibet Abbatis dono aut exactione usibus eorum perpetuo deservirent. Judicium datum sub Ludovico Pio Imp. in Vita Aldrici Episcopi Cenoman. n. 47: Et propterea inde fuit modo alienatum, quod Franco Episcopus praedictae Ecclesiae suo propinguo Adelgiso illud inpetraverit, ut pro eo illo Regalia Servitia et itinera faceret, quae ille pro sua infirmitate et senectute facere non valebat. Synodus Germiniacensis sub Carolo C. tom. 6. Vitar. SS. Ord. S. Benedicti pag. 250: Et a cunctis Regalibus Servitiis et publicis vectigalibus immunem fecerat. Charta ejusdem Caroli pro Barcinonensibus apud Diago lib. 2. cap. 4: Servitia tamen Regalia intra Comitatum, in quo consistunt, faciant. Fori Aragon. lib. 7. pag. 129. v°: Si aliquis sit in possessione infancioniae, et non fecerit Servitutem Regalem in tota vita sua, etc. Idem in Foris apud Exeam ann. 1265: Sint de caetero infantioniae franchae et liberae ab omni Regali Servitio. Servitium Regis, in Capitul. Lotharii tit. 3. cap. 32. et 33. Charta ann. 1073. apud Kennett. Antiquit. Ambrosd. pag. 60: Quae Ecclesia S. Georgii data fuit fratribus Osen. et habet ibidem visum franciplegii et totum Regale Servitium. Charta apud Madox Formul. Anglic. pag. 181: Excepto Regali Servitio, scilicet undecimam partem militis.

Servitium de Roncino, dicitur de vassallo, qui equum semel in vita domino debet, vel etiam quolibet anno. Charta Philippi Aug. ann. 1221: Tenebunt Major et haeredes sui a Decano et Capitulo in liberum feodum per Servitium unius roncini ad usus et consuetudines patriae. Vetus Inquesta in Regesto ejusdem Regis fol. 164: Tenet.... duas bovatas terrae apud Ulmeium, unde debet tantum Servitium unius roncini. Chartul. S. Vandreg. tom. 1. pag. 251: Raoul le Prevost de Darigny salut en N. S. Sachent tous presens et avenir que comme je fusse tenu à hommes Religieux Monseignor l'Abbé et le Convent de S. Vandrille en un Service de Ronchi à faire chacun an pour les fiès et pour les terres que je tiens de eus,.... je me suis obligié à icheus Religieux..... à rendre les chacun an à la feste S. Jean Baptiste 60. sous de Paris pour ledit service, tant comme il leur plaira à prendre lesdits 60. sous, ou à fere ledit Service à Ronchi, se il leur plest mieux. Vide Stabilimenta S. Ludov. lib. 1. cap. 37. 129. (ubi qualis esse debet Roncinus describitur.) Consuet. Turon. art. 95. 96. etc. Cheval de service, in Consuet. Andeg. art. 132. 133. Cenom. art. 142. 143. Vide Servitium equi et Runcinus.

Servitium Scuti. Vide Scutagium.

Servitium Servile, Cujusmodi est tallia, corvata, etc. cui obnoxia sunt tenementa villanorum. Charta Sigefridi Comitis Luxemburgensis ann. 993: Ita duntaxat, ut idem Nivelongus, vel successores ejus omni anno 5. solidos probae monetae persolvant ex eodem manso, ab omni deinceps Servitio liberi servili. Odiosum vulgo appellatur, Service haineux, quod libertati publicae contrarium sit, cui opponitur Servitium nobile, uti vocatur in Regesto Constabulariae Burdegal. Barones Andegavenses ann. 1310. auxilium praestare pro matrimonio Isabellae Caroli Comitis Vadensis et Andegavensis renuerunt, quod cum nobiles essent, debebant etiam esse immunes a servitiis odiosis quibus Comes reponebat: Que ce qui est deu par general coustume ne peut estre appellé Service haineux, car celle ayde et autres, quand les cas aviennent sont deües par general coustume à ses sougiez esdites Comtez, etc. Et sont appellez les Aydes, les Loiaux aides d'Anjou et du Maine, non des Services haineux, car elles sont deües sur le trefons. Et infra: Dient que Service haineux doit estre restraint de droit, et non ne alongié sur ceux, qui fet ne l'ont, etc.

Servitium Socii, seu Service de compagnon, cum vassallus secum in exercitum socium ducere tenetur. Assisiae Hierosolymitanae MSS. cap. 230: Se le Seignor semont, ou fet semondre aucun de ses homes, qui li doit Service de compagnons de un, ou de plus, et celle semonce soit à jour moti et aucun de ses compagnons est éloignez, il le doit dire quant l'homme le semont, et doit venir devant le Seignor, et dire li, Sire, vous cy me avez fait semondre, etc. et tel de mes compagnons, que je tenois, est por vostre service essoignez, si que il ne peut ores aler, etc. et se il ne vous plaist à soffrir, je enquairrais un autre, et si je le puis trover à retenir, je le reterrais à tel sos come celui, qui est deshaitiés, qui estoit à moi, à sos comuns de cetui Royaume, et le merrai ô moi en vostre service, et se je le puis trover, je le vous ferais assavoir. Et se le Seignor ne se veaut soffrir dou service de celui, qui est deshaitiés, celui qui a esté semons, comme est devant dit, doit querre un autre Chevalier, et retenir à ses sos, qui sont usés de donner communément à païs, se le dehaitié n'avoit plus grans sos, etc. Adde cap. 244. et Bractonum lib. 5. tract. 1. cap. 1. § 1.

Servitium Temporale, in Capitul. pro Monaster. S. Crucis Pictav. apud Mabill. tom. 1. Analect. pag. 299: Ut a nemine temporale Servitium exterius ullo modo quaeratur, nisi tantum ab eis quaesivi, postquam eas sub regulari norma vivere constitui. Infra: Ut temporale Servitium in opere femineo ab eis ad partem dominicam nullatenus quaeratur. Ubi dona et militiam recte intelligit Mabillonius.

Servitia Thelonearia, Tributa, vectigalia, in Charta Rob. march. Fland. ann. 1087. ex Tabul. Tronchin.

Service Trespassé. Vide Stabilimenta S. Ludovici lib. 1. cap. 99.

Servitium Vicinale, quod a vicinis seu civibus praestari solet. Libertates concessae Barcinonensibus a Petro Rege Aragon. ann. 1283. MSS: Item concedimus Capitulum, quod quilibet civis Barcinonensis solvat et contribuat partem sibi contingentem in Servitiis vicinalibus, et inde non excusetur ratione alicujus privilegii. Vide Vicinus.

Servitium Villanum. Vide Lambardum in Paganus.

Servitium Usuale, Quod ex usu et consuetudine praestatur. Charta ann. 1093. inter Instr. tom. 6. Gall. Christ. col. 432: De isto vero honore, quem retineo, laudaverunt et convenerunt michi consobrini mei Raimundus Raimundi de Durfort et Ugo Raimundus et omnes filii eorum, ut nunquam in vita mea, nec post mortem meam, quicquam tollant aut anparent, excepto usuali Servitio, quod in relico honore S. Martini habent. Hoc est autem Servitium, quod retinent fratres mei et consobrini mei omnes jam dicti, in isto et in reliquo honore S. Martini, receptum quale pater meus Fulco et avunculus meus Raimundus Tedomari habuit in ipso honore, etc.

Servitium Warde et relevii, Idem quod Servitium Militare: quia, ut ait Littleton. sect. 103. tenura per servitium Militis, trahit ad se wardam, maritagium, et relevium, etc. Vide praeterea sect. 48. et Skenaeum ad Regiam Majestat. lib. 2. cap. 21.