Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): SERVITUS

SERVITUS, Servitium, seu officium Ecclesiasticum. Charta ann. 1085. apud Stephanot. tom. 1. Antiquit. Lemovic. MSS. pag. 699: Ergo ecclesiae Maimacensis absolutionem atque libertatem ad celebrandam illic divinam Servitutem in capitulo fecerunt Episcopus Guido et Archidiaconi ejus et totus Clericorum conventus. Epitaphium Conradi Ducis Franconiae, apud Browerum lib. 9. n. 65: Hic jacet in tumulo Dux, per quem Servitus isto Fit celebris templo, laus, virtus, gloria Christo. Vide Servitium.