Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): SERVITUS

SERVITUS,² Ministerium, officium. Charta ann. 1229. tom. 1. Chartul. S. Vandreg. pag. 10: Ego Richardus Anglicus famulus dom. Abbatis et Conventus S. Vandregesili vendidi et concessi Rothaisiae nepoti meae et Eliae Amiot sponso suo.... totam integre Servitutem meam quam habebam et tenebam a dom. Abbate et Conventu S. Vandregesili, quam dictam Servitutem pater meus et ego possedimus. Tali vero conditione quod ego dictus Richardus habebo et tenebo dictam Servitutem usque ad obitum meum, reddendo inde annuatim dictae Rothaisiae et dicto Eliae sponso ejus vel heredibus suis duo quarteria bladi de redditu Augusti mei... pro saisina venditionis dictae Servitutis. Vide in Servitium.

Servitus. Minister ipse. Epist. Alexandri III. PP. inter Conc. Hispan. tom. 3. pag. 382: Sub interminatione anathematis districtius inhibeatis, quod bestias tragini praescripti monasterii cum hominibus aut servitutibus suis nulla ratione invadant, nec aliquam eis injuriam vel molestiam audeant irrogare. Vide Servitium.

Servitutes Exactoriae et coactitiae, Praestationes, vel operae serviles, Corvées. Ordericus Vitalis lib. 6. pag. 604: Aliam nempe decimae medietatem de eo Monachi Columbenses tali tenebant pacto, ut omnes Episcopales consuetudines, et omnes exactorias Servitutes persolverent pro illo. Infra: Homines de Parco omnino absolvit, ut nullam sibi coactitiam exhibeant Servitutem, nec eam nisi in generalem Principis Normanniae expeditionem. Non operae serviles sunt, sed Praestationes, quae ex jure vel usu exigi possunt et ad quarum solutionem quis potest cogi. Vide Servitus 4.