Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): SEXTA

SEXTA, Officium Ecclesiasticum diurnum, quod hora sexta canitur. Gregorius Turon. lib. 10. ubi de Episcopis Turon. n. 15. de Injurioso Episcopo: Hic instituit Tertiam et Sextam in Ecclesia dici, quod modo in Dei nomine perseverat. Cursus horae Sextae, in Codice Carolino Epist. 72. Vide Durandum lib. 6. cap. 7. et supra in voce Horae canonicae.