Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): SIBI

SIBI, pro se, quod habent aliae loquendi formulae, ubi de Sacramentis. Lex Frision. tit. 1. § 9: Sibi duodecimus juret, ubi tit. 14. § 1. 3. 4. 5: Sua duodecima manu juret. Tit. 2. § 5: Sibi quarto sacramentum juret. Lex Ripuar. tit. 33. § 2: Sibi septimus in arabo conjuret. Occurrit eadem formula eod. tit. 58. § 5. tit. 66. et in Lege Longob. lib. 1. tit. 19. § 2. tit. 23. tit. 25. lib. 2. tit. 21. tit. 28. Roth. 147. 348. 258. 250. 235. Vide Grimm. Antiq. Jur. German. pag. 654. et Gram. German. tom. 2. pag. 950.

Sibi, pro illi, in Charta ann. 1262. apud Rymer. tom. 1. pag. 741: Dominica vero sequenti adivimus dom. Reginam Franciae apud S. Germanum in Laya, et negotia vestra, prout nobis injunctum fuerit, Sibi exposuimus. Bulla Johannis XXII. PP. ann. 1327. apud eumd. tom. 4. pag. 321: Quae quidem promissio fuit postea adimpleta, cum Sibi (Petro) Christus dixit, Quodcumque ligaveris super terram, etc. Ita vicissim Ei pro Sibi, non semel occurrit. Gregor. Turon. Hist. Franc. col. 564: Mundericus qui..... regnum Ei deberi dixit.

Sibi, pro Secum, in Instr. ann. 1308. tom. 5. Cod. diplom. Polon. pag. 30. col. 1: Joannes archiepiscopus Rigensis,....... assumptis Sibi pluribus bonis, honestis et religiosis viris, ad praedictos.... festinans percessit.