Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): SILENTIUM

SILENTIUM, Conventus privatus, in quo dissertationes de rebus publicis agebantur, unde et διάλεξις dicitur Zonarae pag. 146. Gallis Conference: sed praesertim de rebus Ecclesiasticis, unde ϰατηχητήριος λόγος definitur apud Nicetam in Man. lib. 7. n. 5. quod Σιλέντιον vocavit Cinnamus pag. 316. Σιλέντιον Anonymus Combefisianus in Alex. n. 1. Landulphus Sagax lib. 16: Fecit Imperator Silentium, adducens Patriarcham, et jubens eorum recitari confessiones. Idem de Leone: Silentium contra sanctas ac venerabiles celebravit Iconas. Lib. 23: Facto Imperator Silentio, apud Magnauram, exposuit populo, quae de se fuerant dicta. Lib. 24: Eirene Imperatrix Silentio in Triclinio Justiniani facto, prohibuit omnem, qui militaret, adhaerere Stauratio. Vide quae notavimus ad Cinnam. pag. 493. ubi observavimus ex Juliano Antecess. Silentium et Conventum idem sonare: quod firmant praeterea Excerpta ex Joanne Lido lib. περὶ ἀρχῶν πολιτιϰῶν. Ἐδόϰει μὲν μηϰέτι ἐπὶ ἀγορᾶς, ἀλλ᾽ ἐν τῷ Παλατίῳ τὴν ϐουλὴν συνάγεσθαι. Τὴν δὲ τοιαύτην σύνοδον Κομϐέντον ἔθος Ῥωμαίοις ϰαλεῖν, ἀντὶ τοῦ Συνέλευσιν. σιγῆς δὲ τοῖς πολλοῖς βουλευομένοις δεῖ. διὰ τοῦτο ἐϰ τῆς περὶ τὴν σιγὴν σπουδῆς, (σιλέντιον δὲ αὐτὴν πατρίως ϰαλοῦσι) Σιλεντιαρίους ἔϰριναν ὀνομάζειν αὐτούς. Vide Henricum Valesium ad Eusebium lib. 4. de Vita Constantini cap. 29. et Gloss. med. Graecit. in Σιλέντιον, col. 1370.

Silentium, Secretarium. Silentium B. Petri Apostoli, seu Secretarium Ecclesiae S. Petri, apud Anastasium in Vita Stephani III. PP.

Silentiarius, ἡσυχόποιος, in Gl. Lat. Gr. Qui Palatio vel alibi silentium indicit: et est nomen dignitatis, inquit Ugutio: qui admonere silentium jubetur, ut loquitur Marcianus Capella lib. 7. qui ad cubiculum Principis excubias agit, cavetque, ne quodpiam murmur excitetur: Ἐπιστάτης τῆς ἀμφὶ τὸν βασιλέα σιγῆς, Agathiae: εἰς τὴν ἡσυχίαν ὑπηρετῶντες, Procopio lib. 2. de Bello Persico cap. 21. Claudianus: Sacroque adhibere silentia somno. Horum munus indicat Anselmus Havelbergensis Episc. lib. 2. Dialogor. cap. 1. ubi de collatione ab eo habita cum Graecis Constantinopoli: Convenientibus itaque pluribus sapientibus in vico, qui dicitur Pisanorum, juxta Ecclesiam A. Eerinee, quae lingua Latina sanctae Pacis nuncupatur, positisque Silentiariis, sicut ibi mos est, et datis arbitris, et sedentibus Notariis, qui omnia, quae hinc inde dicerentur, fideliter exciperent, etc. Silentiarii porro erant plures; sed 30. ordinarii in 3. decurias divisi, quibus singulis praeerat unus Decurio. Hinc titulus in Cod. Justin. (12, 16.) de Silentiariis et Decurionibus eorum, qui in Theodosiano (6, 23.), de Decurionibus et Silentiariis inscribitur. Hi Clarissimi, leg. 5. C. Just. d. tit. Spectabiles, leg. 30. Cod. de Inoffic. testam. (3, 28.) vocantur, θαυμασιώτατοι, in Concilio Calchedon. act. 1. pag. 60. 89. edit. 1618. Silentiarius sacri Palatii, in vet. Inscript. 1053. 10. Silentiarius Augusti, in Epistola Damasi PP. ad Acholium; Imperialis Silentiarius, apud Anastasium Bibl. in Stephano III. PP. pag. 82. 83. Schola devotissimorum Silentiariorum, in leg. 4. d. tit. Cod. Just. Horum proinde dignitas non omnino contemnenda, licet τῶν χαμαιζήλων fuisse dicat Zonaras, cum et horum opera in legationibus, et ad mandata perferenda uterentur Principes, quod ex laudatis scriptoribus colligitur, praeterea ex Ambrosio orat. de Obitu Valentiniani, Philostorgio lib. 7. cap. 7. Malcho in Byzanticis, Liberato Diac. cap. 11. et aliis. Sed a Dorotheo doctr. 23. Silentiarii inter honoratiores Palatii dignitates reponuntur: et Theophylactus Simocatta lib. 8. cap. 9. de quodam Theodoro: Σιλεντιαρίου δὲ οὗτος στρατέυματι ἐνεϰοσμήτο. Anastasius, priusquam Imperatorium culmen fuisset consecutus, silentiarii munus obierat. Sed et Cubazes, qui sub Justiniano ἐν τοῖς σιλεντιαρίοις τασσόμενος militaverat, Rex Lazorum factus, pristinae dignitatis annorum decem stipendia, quae sibi deberi aiebat, ex quo venisset in Colchidem, ab eodem Imperatore expetiit, adeo ut tanto fastigio minime indignam non arbitratus fuerit. Primicerius Silentiariorum occurrit in Concilio Calched. act. 10. pag. 301. edit. 1618.

Silentiarii praeterea videntur ex loco Joannis Lydi laudato appellati, qui in silentiis, seu collationibus, vel etiam consistoriis Principum considebant, ac deliberabant, quomodo apud Hariulfum in Vita S. Angilberti cap. 1. usurpatur haec vox: Praefatus ergo Rex Carolus in tantam amicitiam eum tenuit, ut quocunque iret vel rediret, Domnum Angilbertum semper secum haberet,... et haec tanta dilectio adeo processit, ut eum secretorum conscium et primatem Capellanorum faceret: sibi quoque eundem Silentiarium statueret, ut in quo compererat prudentiae altitudinem, ejus consilio componeret totius regni utilitatem. Neque aliter intelligendus, ni fallor, Radulfus de Diceto, et ex eo Matth. Paris ann. 1171: Instante tandem feria ante Pascha, in qua de consuetudine Romanae Ecclesiae solet Papa publice vel absolvere, vel excommunicare, quibusdam Domini Papae Silentiariis ad aures nuntiorum Regis perferentibus, devenit, quod Papa eodem die decreverat, in Regem Angliae nominatim....... interdicti ferre sententiam.

Silentiarii dicti etiam interdum urbis Consiliarii. Caffari Annal. Genuens. ad ann. 1158. apud Murator. tom. 6. col. 270: Consules autem, civitatisque Silentiarii experti saepius obsidentes quibus coercerentur obsessi, soldaderios, balisterios et archiferos tot ad civitatem conduxerunt, etc.

Silentiarii, apud Senecam in Epist. 47. Servi nuncupantur, qui in familia caeterorum servorum murmur cohibebant. Horum meminit Salvianus de Gubernat. Dei lib. 4. pag. 70: Ad fugam servos non miseriae tantum, sed etiam supplicia compellunt. Pavent quippe actores, pavent Silentiarios, pavent procuratores: prope ut inter istos omnes nullorum minus servi sint quam dominorum suorum: ab omnibus caeduntur, ab omnibus conteruntur.

Silentiarium, Locus, ubi Silentiarii stabant, primum et exterius cubiculum, quod Consistorio obversabatur. Landulphus Sagax lib. 16. et Anastas. in Hist. Eccl.: Occidant eos, habentes homines suos sibi cooperantes, Indos absconditos in Silentiario. Quo loco Theophanes habet εἰς τὸ σιλεντιαρίϰιον, pag. 201. Σιλεντιαρίϰιον eadem notione dixit Cyrillus Scythopolitanus, εἰς τὸ λεγόμενον Σιλεντιαρίϰιον φθάσαντας οἱ ἐπὶ τῶν θυρῶν Σιλεντιάριοι ἔνδον εἰσεδέξαντο, qui cum ad Silentiarium pervenissent, a Silentiariis ostio praepositis introducti sunt.

In Silentium Mitti, Poena Monastica. Regula Monialium B. Mariae Sopwell in Anglia, ann. 1327: Et pur ceo, que nous avons entendus, que une abusion est entre vous, que si une de vous soit mise en Silence pur sa culpe, elle ne devroit lire, ne chanter, ne veer le Sacrement de la Messe, etc.

Silentium ita religiose observabatur a quibusdam monachis, ut iis, cum ad mensam abbatum alterius monasterii sederent, loqui non liceret. Hujus moris testis est Bulla Urbani IV. PP. ann. 1261. ex Tabul. Compend. ad abbatem ejusd. monast.: Petitio tua nobis exhibita continebat saepe contingi viros religiosos, quibus, constitutionibus suorum ordinum prohibentibus, in mensa loqui non licet, ad tuum monasterium declinare. Nos itaque tuis supplicationibus inclinati concedendi praedictis religiosis, dum in eodem monasterio tecum in mensa, sive conventu, fuerint, loquendi licentiam de divinis ac licitis et honestis, constitutionibus hujusmodi nequaquam obstantibus, liberam tibi concedimus authoritate praesentium facultatem.

Vide quoddam excerptum ex visitatione abbatis Cluniacensis in Mauzaciense monasterio sub Regula 10.