Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): SINGULARIS

SINGULARIS, dictus Aper, Graecis μόνιος, quod delectetur solitudine, vel quod solus et Singularis primis duobus annis vagetur, nostris Sanglier. Ita Cujacius ad lib. 1. de Feud. et Fullerus lib. 6. Miscellaneorum sacrorum cap. 6. οἱ μοναδιϰοὶ τῶν συῶν, apud Nicetam Choniat. in Andronico lib. 2. n. 2. Odilo lib. 2. Vitae S. Odonis Cluniac. Abbat. lib. 2: Ecce immanissimus Singularis de sylva egressus, etc. Vita S. Deicoli Abb. n. 24: Cum multi optimatum, venatu nobili, Singularem maximum insequerentur. Porcus Singularis. Tabularium Monasterii S. Savini Levitanensis apud Marcam: Concedimus etiam in ipsa valle, ut si quis Porcum Singularem, sive cervum venando ceperit, quartam sive spadlarem S. Savino persolvat. Fera Singularis. Petrus Chrysologus serm. 127: Singularis fera, usque dum capiat praedam, fremit ore, dentibus frendit, etc. Ita fera Singularis, apud Hariulfum lib. 3. cap. 21. Willelmum Malmesbur. pag. 3. et in Chronico Fontanell. pag. 187. ubi de morte Karlomanni. Aper ferus Singularis, apud Cogitosum in Vita S. Brigidae Virg. cap. 4. n. 21. et in alia ejusdem Brigidae Vita cap. 16. n. 22. 102. Singularis ferus, in Psalmo 79. 14. in Vita S. Pachomii cap. 16. apud Petrum Damian. lib. 3. Epist. 10. Willelmum Abbatem Metensem Ep. 1. Joan. Sarisberiensem Ep. 167. S. Bernardum Ep. 240. in Vita S. Rigoberti Archiep. Remens. cap. 2. n. 7. etc. Vide Capitulare de Villis cap. 40.

Singlare, Eadem notione. Gaufredus Malaterra lib. 2. cap. 40: Aprum mirae enormitatis, quem Singlare dicunt, movit.

Senglaris Porcus, Eodem significatu, in Charta ann. 1399. ex Tabular. S. Victoris Massil.: Tibi licentiam damus et concedimus per presentes libertatem venandi et occidendi porcos Senglares, servos (cervos) et capreolos, etc.

Senglarius, ex Gallico Sanglier. Monasticum Anglic. tom. 1. pag. 841: Et pasturam ad 20. vaccas,...... et ad unum Senglarium, etc.

Senglerius, in Chron. Salernit. apud Murat. tom. 2. part. 2. col. 231: Sed dum hac illacque, ut mos est, alternatim discurrerent, ingentem Senglerium reperiit. Le Roman d'Athis MS.: Chevrel, ne daim, cerf, ne Sengler, Ne aultre que l'en puist nommer.