Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): SOLEMNITAS

SOLEMNITAS, Juris formula, praescripta ratio, Gall. Formalité. Concil. Trevir. ann. 1310. apud Marten. tom. 4. Anecd. col. 242: Statuimus ut deinceps in nostra civitate, diocesi et provincia Trevirensi, hujusmodi institutiones seu incorporationes ecclesiarum non fiant,.... nisi vocatis et praesentibus omnibus qui fuerint evocandi, Solemnitates adhibeantur, etc. Vide Haltaus. Glossar. German. voce Zierheit, col. 2161.