Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): SOLIDITAS

SOLIDITAS, Solum, fundus, ni fallor. Charta Pipini Reg. ann. 763. apud Calmet. inter Probat. tom. 1. Hist. Lothar. col. 276: Donamus ad ipsum monasterium (Prumiense) villam nostram in pago Efflinse, qui dicitur Sarabodis villa, una cum terminis, vel Soliditate, vel appendiciis suis, etc. Vide Solanum.

Soledetas, Eadem notione, in Charta ann. 690. inter Probat. Hist. S. Germ. Paris. pag. 5: Cum omne merito, vel ageciencias et Soledetates suas, sicut a nobis praesente tempore est possessum.