Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): SOLIUM

SOLIUM, Limen. Arestum ann. 1299. in Tabul. Episcopat. Ambian. fol. 126: Idem Episcopus asserebat, se esse in possessione,... quod nullus castichiare potest, in civitate Ambianensi in terra, nec Solium ponere, nisi a gentibus nostris, et ab ipso Episcopo petita licentia. Sed hac voce intelligitur maxime limen Confessionis, ad quod subsistebant, qui pietatis ergo Sanctorum sepulcra visitabant, quod σολέα Graecis nuperis, qui a Latino Solium, vel ab Italico Soglia hauserunt, uti docuimus in Descriptione aedis Sophianae: nam ipsa sacraria solis Presbyteris patebant. Paulinus Nat. 9: Qui sua fulgentis Solii pro limine Felix. Et Sidonius lib. 4. Epist. 18: Sic et dilecti Solium Felicis honorans.

A Saxonico sull, quod Angli Sill, Gall. Seuil dicunt, vocis originem accersit Eccardus in Notis ad Pact. Leg. Salicae pag. 104.

Nescio, an idem sonat, vel potius ambonem, et suggestum, in Vita S. Theodardi Archiep. Narbonensis: Fecit etiam et valde mirificum ex praeclarissimo marmore editum, et sublimi fastigio alte porrectum Solium, in quo et haec scripta sunt: Hoc Solium dompnus Theodardus marmore fecit Egregius Praesul, surgunt hinc inde peralte Terni politi satis ex ordine gradus. Vide Limen, Incertum etiam, quid sit,