Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): SOLIUM

SOLIUM,⁴ Area, Gall. Aire, Dombensibus rusticis hodie Suel. Praeceptum Ludovici Pii ann. 815. inter Instrum. tom. 4. Gall. Christ. novae edit. col. 264: Cum casa indominicata, curtis, Soliis, pratis, perviis, exitibus, etc. Charta Thossiac. ann. 1404: Juxta Solium Anthonii Laborier tenet quasdam domos cum suo Solio seu curtile retro easdem domos. Vide supra Solagium.