Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): SOLUTUM

SOLUTUM, Solutio, debiti liberatio, Gallice Payement. Testam. Jacobi Reg. Aragon. ann. 1272. apud Marten. tom. 1. Anecd. col. 1141: Ipsi creditores recipiant illud in Solutum dictorum suorum debitorum. Charta ann. 1283. apud Rymer. tom. 2. pag. 257: Promittimus...... recipere in Solutum stipendii vel gadgii hospitii nostri, etc. Utitur Seneca Epist. 8. Ulpian. Dig. l. 2. tit. 2. leg. 3. ยง 13. et alii. Vide Solutium.