Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): SOLVO

SOLVO,³ (SOLVERE) Finire, peragere. Rituale MS. eccl. Senon. fol. 71: Missa vero ordine suo agatur usque dum benedictiones episcopales Solvantur, et Pax Domini sit sember vobiscum dicatur.

Solvere Tributa ventris naturalia, Ventrem exonerare. Constit. MSS. Petri III. reg. Aragon. ex Cod. reg. 4671: Et quod habeat... facere in dicta domo unum clot sive foramen, in quo possit Solvere tributa ventris naturalia, et per quod foramen exeant illa fetida.