Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): SORA

SORA, f. pro Hisp. Sorva, Sorbum, Gallis Corme, vel Sorbe. Synodus Limensis ann. 1585. inter Conc. Hispan. tom. 4. pag. 426: Post hac nemo vel Hispanus vel Indus.... faciat azva ex Sora cum mistura yucae; quoniam non solum sanitati nociva est, sed.... etiam perniciosa; quae nimirum Indis ebrietatem et mortem aliquando afferre solet.