Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): SPIRITUS

SPIRITUS, Eo nomine quidquid ad cultum divinum pertinet significatur, in Constitut. pro Abbatia S. Pauli Narbon. ann. 1127. inter Instr. tom. 6. Gall. Christ. novae edit. col. 33: Et faciant omne servicium ipsius (Ecclesiae) canonice in Spiritibus et in ceteris secundum consuetudinem antecessorum suorum, etc.

Spiritus Sanctus, Nobilissimus Ordo Equestris institutus ann. 1578. ab Henrico III. Rege Franc. cujus insigne columba est, symbolum. Duce et Auspice. Summum Ordinis Magisterium obtinet Rex ipse. Vide Scriptores Rer. Franc. Exstitit alter S. Spiritus Ordo, cujus auctor fuit Ludovicus Tarentinus Jerosol. et Siciliae Rex, Provinciae Comes ann. 1353. Consule Bouche Hist. Provinc. lib. 9. cap. 3. § 7. et lib. 10. cap. 8. § 1. Vide Fratres de Spiritu sancto.

Spiritus Septiformis. Liber I. Sacramentor. Ecclesiae Rom. cap. 44. ubi de Ritibus baptismi: Postea cum ascenderit a fonte infans, signatur a Presbytero de chrismate,.... deinde ab Episcopo datur eis Spiritus septiformis, ad consignandum imponit eis manum in his verbis:..... Tu, Domine, immitte in eos Spiritum S. tuum, et da eis Spiritum sapientiae et intellectus, Spiritum consilii et fortitudinis, Spiritum sapientiae et pietatis, etc.

Spiritus Crucifixus, Titulus ecclesiae Ruensis. Tabul. ejusd. eccl.: Davit Jacobus Sanglet jornale de sua terra in marisco de Marequinae terra Sancto Spiritui Crucifixo de Rua. Espir, pro Esprit, Genius, daemon, in Vita J. C. MS. ubi de visione J. C. post ejus resurrectionem ab Apostolis: Car adonc quidierent veir Entrens aucun maligne Espir, Qui tous les vausist trebucier, Lor foi tollir et desvoier.