Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): SPONDA

SPONDA, Regestum censuum Bigorrae ex Camera Comput. Paris. fol. 17. et Tabularium Palense, apud Marcam lib. 4. Hist. Beneharn. cap. 11: Quod bellum (duellum) fiet, non in Ripa Soulensi, sed in Sponda Navarrensi. Ubi Marca, la rive de Navarrenx, vertit. Eadem notione occurrit in Charta ann. 879. in Append. ad Marcam Hisp. col. 810: Terra in eleemosyna qui infrontat in Sponda et in limite et in prato, et in fines de villare Curcuga plus minus modiatas sex ab integre. Vide Sponna.