Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): SPONDA

SPONDA,³ Italis, Agger, crepido lapidea, repagulum, Gallice Digue, Quai, Garde-fou. Item, Trabeculae seu partes exteriores, quibus res aliqua, puta navis, pons, munitur in lateribus. Vide Spondalia. Guido de Vigevano de Modo acquirendi et expugnandi T. S. cap. 5. ex Cod. Colbert. 5080: Accipiatur una assis subtilis et levis longa brachiis 2. et ampla brachio 1. et aliquid plus quae ponatur pro fundo, et accipiantur assides quatuor pro Spondis ipsius fundi, quae conjungantur cum ipso fundo, et axis taliter conjunctis, quod una Sponda cadat supra aliam. Ibid. cap. 8: Et post haec fiant Spondae navis latae ab utraque parte brachio uno et medium..... Et conjungantur Spondae cum fundo de intus cum axis taliter firmatis, quod Spondae volvantur et cadant supra fundum. Statuta Mutin. rubr. 90. fol. 16. v°: Pontessellus lapideus qui ibi destructus est refici debeat..... de lapidibus et calce, longus per decem brachia, qui habeat Spondas ab utroque capite, et ab utraque parte longas per quatuor brachia, et altas prout erit strata refecta. Chronic. Parmense ad ann. 1287. apud Murator. tom. 9. col. 812: Palatium novum Communis versus S. Georgium, scilicet Sponda quae diruerat, refecta fuit et completa. Hinc Spondae, ἐνήλατα, in Gloss. Lat. Gr. dicuntur ligna recta in quae defiguntur et adiguntur gradus scalae, vel Paxilli seu clavi qui axi infiguntur ad retinendam rotam, ne exeat. Neque aliam ob causam

Sponda, Foedus ad mutuam defensionem initum nuncupatur, ibid. col. 860: Quidam vero de Guidonis et quidam de Boschettis et de Rangonibus cum certis suis sequacibus, dicentes se esse partis Guelfae, seu Ecclesiae, sive Aygonorum antiquitus dictae et vocatae, Spondam fecerunt contra illos qui dicebantur ab antiquo partis de Grisulfis, seu Imperii sive Ghibellinis.

Esponde, eadem acceptione, in Charta ann. 1448. ex Chartul. 23. Corb.: L'eaue qui de plain cours devoit deschendre et fluer en ladite ville, alloit fluer et deschendre par dehors la fortresche d'icelle, par ce que lesdits religieux ne retenoient pas les rivieres, cauchies ou Espondes.