Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): STATUA

STATUA, Lex Salica tit. 29. § 32: Si quis Statuam aut tremaclum, vel vertuolum de flumine furaverit, etc. Ita in edit. Heroldi tit. 27. § 14. Ubi Wendelinus ait, Statuam hic appellari, quod Teutones Staff et Stave dicunt, contum scilicet, sive longurium, quo navicularii per paludes et flumina lintres suos propellunt: a Stooten, protrudere. Stavam praeferre veteres codices quidam observant, ut Pithaeus in Gloss. Leg. Salicae, ubi Stavam, genus majoris retis, nostris Estave, interpretatur. Confer Statio 11. et infra Stele. Certe quidquid sit de etymo, constat, hanc vocem pro virga longiori usurpari in Speculo Saxonico lib. 3. art. 45. § 10. al. 8. in margine: Acervus tritici, duodecim habens Statuas, quarum quaelibet per unum passum ab alia distet: et quaelibet Statua clavos contineat duodecim a se invicem distantes, in altitudine unius hominis staturae usque ad humeros. In textu virga habetur pro Statua, sic: Duodecim vero virgarum cumulus tritici, ita ut virga una passum distet ab alia. Germ. Rude. Vide Grimm. Antiq. Jur. Germ. pag. 675. Vide Acta SS. tom. 1. Jun. pag. 869. col. 1.

In Estensi Codice apud Murator. tom. 2. Antiq. Ital. med. aevi col. 288: Si quis Statuam (id est, retias) aut tremaculum, etc. Rete ergo ibi significatur, ut interpretatus est Pithoeus, quod nostri Estave vocant; unde eadem nomenclatura donatur Praestatio pro facultate ejusmodi retia tendendi, in Charta ann. 1343. ex Cod. reg. 8428. 3. fol. 67: Les bois, les segrayeries, les herbages, les pasnages, rabatue la disme,xjc. liv. xvj. soulz. viij. den... Les Estaves, vij. liv. x. soulz.