Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): STATUA

STATUA,² Columna. Epist. Imp. CP. ad Robertum Comit. Flandr. ann. 1095. apud Marten. tom. 1. Anecd. col. 268: In ea (Constantinopoli) habentur pretiosissimae reliquiae Domini, id est Statua ad quam fuit ligatus, flagellum unde fuit flagellatus, etc. Acta S. Wernheri tom. 2. April. pag. 717: Item quod idem venerabilis adolescens ab eisdem Judeis fuerit suspensus ad Statuam deorsum. Adde tom. 6. Maii pag. 10.