Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): STATUS

STATUS, Statura. Lactantius de Mortibus Persecut. n. 9: Erat etiam corpus moribus congruens, Statu celsus, caro ingens, etc. Gregorius Turon. lib. 4. Hist. cap. 24: Celsum Patriciatus honore donavit, virum procerum Statu, in scapulis validum, lacerto robustum, etc. Fredegarius in Chron. cap. 51: Formam staturae meae laudasti. Alii codd. habent, Status mei. Idem cap. 65. de Heraclio Imp.: Erat Status forma dignae mensurae. Paulinus Natali 6. al. 7: Ergo (videte manum Christi) male pendulus ille Per tenebras solito funis summissior infra Aeris assuetum spatium pendebat, et inde E capitis regione pari libramine factus, Ut Status ejus erat, etc. Lex Bajwar. tit. 1. cap. 11. ยง 1: Fiat tunica plumbea secundum Statum ejus, quod ipsa pensaverit, auri tantum donet, qui eum occidit. Mon. Sangallensis lib. 1. cap. 19. de quodam Ep.: Qui cum familiaritate illius animari coepisset, in tantam progressus est proterviam, ut virgam auream incomparabilis Caroli, quam ad Statum suum fieri jussit, feriatis diebus vice baculi ferendam pro Episcopali ferula improvidus ambiret. Versus in Althelmum, in libro Epistol. S. Bonifacii Archiep. Mogunt. Epist. 69: Statura spectabilis, Statu et forma agilis, etc.