Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): STATUS

STATUS,¹ Sedes, apotheca, Gall. Etau; idem quod Stallum 1. Charta Ludovici Crassi Reg. Fr. ann. 1134. apud Lobinell. tom. 3. Hist. Paris. pag. 61: Guillelmo Silvanectensi, cujus erat illius terrae vicaria, pro eadem vicaria Statum unum inter veteres Status carnificum...... in commutationem dedimus.

In Statu Tenere, Gall. Tenir en Etat, Curare, tueri, suis stipendiis servare. Charta Henrici III. Reg. Angl. ann. 1225. apud Rymer. tom. 1. pag. 280: Et vobis mandamus rogantes quatinus illis immorari non omittatis, negotia nostra in Statu tenentes. Index MS. Benefic. Eccles. Constant. fol. 51. v°: In dicta parrochia est quaedam capella S. Andreae. Rector tenet ipsam in Statu.