Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): STATUS

STATUS,¹⁰ pro Stallo Monachorum et Canonicorum in Ecclesia. Galbertus in Vita Caroli Com. Flandr. n. 72: Status simul et sedes fratrum dejectae sunt. Idem n. 98: Inter columnas quippe solarii specula et Status suos ex scriniorum aggeribus et cumulis scamnorum prostituerant. Stephanus Tornacensis Ep. 12: Assignetis ei Statum in Choro, sicut habere solet, sedem in Capitulo, locum in refectorio. Statutum de Installatione Canonicorum Bononiensium in Morinis: Assignaturque sibi Status in choro secundum qualitatem et capacitatem recepti, et locus in Capitulo.

Stallorum series, locus etiam ubi quis stat. Cerem. eccl. Carnot. scriptum paulo post annum 1193: Ipse incipiet hymnum et in quintum Statum portabit antiphonam ad Benedictus; mox revertetur ad Statum suum. Rursum: Duo canonici de majori Statu, etc. Incipitur primum Alleluia in grandi Statu. Duo in quinto Statu. Tertio Alleluia incepto, omnes clerici de primo, secundo, tertio et quarto Statu vadunt et exuunt capas suas.