Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): STATUS

STATUS,¹³ Honoris et dignitatis gradus, Gall. Rang, dignité. Testam. Joan. Fabri Carnot. episc. ann. 1390: Eos (executores) rogo intime, quod papiros, quas Vite soleo appellare, eidem domino Petro Solier, et non alteri, tradant, quod meae fatuitates vulgarentur amplius, quod non expedit homini, qui Statum habuit in vita. Galli diceremus: Qui a eu un certain rang pendant sa vie. Hinc vir dignitate insignis, Homme d'Estat nuncupatur, in Lit. remiss. ann. 1406. ex Reg. 161. Chartoph. reg. ch. 111: Jehan du Vergier chevalier, homme d'honneur et d'Estat, et qui bien et loyalement a servi nous et nos prédecesseurs en nos guerres, etc. Dicitur etiam de iis, qui habent domicilium et bona immobilia possident. Charta ann. 1410. in Reg. 165. ch. 80: Comme en icelle ville (de Paris) de tout temps ait eu confrairie d'arbalestriers de Gens d'Estat et mesnagiers, etc. Vide supra Homo status et Statica 2.