Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): STATUS

STATUS,² Hominis stantis species. S. Cyprianus ad Demetrianum: Rectum te Deus fecit, et cum caetera animalia prona, et ad terram situ vergente depressa sint, tibi sublimis Status, et ad coelum atque ad Deum sursum vultus erectus est. Victor in Theodosio: Sic eminens Status, membra eadem, par caesaries, etc. Petrus Damianus lib. 3. Ep. 8: Plerosque vidimus non modo sacri, sed et saecularis ordinis viros, qui sic inter quaelibet Ecclesiasticae synaxis officia Status sui viribus sunt contenti, ut nec podio.... dignentur inniti. Hinc erigere aliquem in Statum suum. Aëlredus in Vita S. Edwardi Confess. num. 29: In obicem aliquem uno pede immoderatius impingens, pene lapsum incurrit: quem tamen alius recto gressu procedens, iterum in Statum suum, nihil injuriae passum erexit. Gregorius M. lib. 3. Dialog. cap. 25: Manumque ejus tenuit, et eam in Statum suum protinus erexit. Gotselinus lib. de Miracul. S. Benedicti Cant. cap. 2: Eum solutis nervorum nexibus in Statum suum erigite. Mox: Nec mora in Statum suum erigitur. Estage, eadem notione, utitur le Roman d'Athis MS.: Il s'est levé en son Estage Pour mieulx veoir son heritage.