Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): STATUS

STATUS,³ Regnum, imperium, ditio, nostris Etat. Litterae Edwardi III. in Chron. Angl. Th. Otterbourne pag. 123: Quid ergo pro suo jure suaque securitate non licuit Regi, sui Status suique populi periculum jam videndi, dicat qui noverit. Jac. De Layto in Annal. Estens. ad ann. 1409. apud Murator. tom. 18. col. 1074: Nuntiavit amodo filium olim dom. Ottonis et Statum Parmae ac Regii esse sub recommendisia et protectione ipsius ducalis dominii.