Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): STATUS

STATUS,⁵ Comitia generalia regni, vel provinciae alicujus, Gall. les Etats. Prosper Sanctacrucius de civilibus Galliae dissentionibus apud Marten. tom. 5. Ampl. Collect. col. 1449: In communi totius Galliae concilio, id Status vocant, quod ante indictum reperiebatur, ea de re transferri voluit tractationem, etc. Quae nomenclatura potissimum mansit penes Comitia septem Provinciarum confoederatarum. Charta ann. 1592. apud Rymer. tom. 16. pag. 152: Duo millia peditum.... et caeteros milites a Statibus Hollandiae et Zelandiae aliarumque Provinciarum unitarum mittendos, etc. Eodem nomine designatur conventus hominum alicujus Communiae, apud Kennett. Antiquit. Ambrosd. pag. 456: Die Dominica in festo sancti Andreae Apostoli ann. 17. Edwardi III. omnis Status de Wrechwyke elegerunt Hugonem Kyng ad officium praepositi, et juramentum suscepit.