Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): STATUS

STATUS,⁸ Reditus, proventus, fiscus regius. Charta ann. 4. Henrici V. Regis, apud Madox in Formul. Anglic. pag. 68: Noverint universi... Johannem atte Stokke ..... relaxasse Ricardo Cheddere, haeredibus et assignatis suis imperpetuum, totum Statum suum quem habet...... in omnibus clausis, pascuis et pasturis, cum pertinentiis in parochia de Cherchehull. Charta ann. 1245. apud Lobinell. tom. 2. Hist. Britan. col. 394: Percipiet 2000. marcas ad Statum nostrum, Galli dicimus Prendre sur l'Etat.

Pensio quaelibet, vel terrae portio alicui assignata. Charta Henr. V. reg. Angl. ex Cod. reg. 8387. 4. fol. 112. v°: Concessimus praefato consanguineo nostro castrum, villam, manerium et dominium de Lesparre,...... proviso semper quod si aliquae aliae personae ad tunc habuerint aliquem Statum pro termino vitae, vel annorum, seu in feodo talliato ex concessione nostra seu aliquorum progenitorum nostrorum in castro, villa, manerio et dominio praedictis seu aliqua parcella eorumdem, valerent eodem Statu libere et pacifice uti et gaudere. Hinc Estat, pro Appointement, in Stat. ann. 1373. tom. 5. Ordinat. reg. Franc. pag. 660. art. 16: Nul n'aura Estat, se ce ne sont les capitaines ordonnez audit nombre de cent hommes d'armes, comme dessus, lesquelz auront chascun cent francs pour moys.