Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): STATUS

STATUS,⁹ Sedes: Statum facere, tenere, Sedere, morari. Ethelwerdus lib. 4. cap. 3: Attamen oppressi lassatu desistunt pugnae barbari, et sterilem obtinent tunc victoriae Statum. Infra: Hi tres Reges eorum cum immenso exercitu...... ad cognominatum locum Grantanbricge, Statumque fecere ibi menses 12. Mox: Conjecit Statum communem cum occidentali exercitu juxta oppidum, quod Werham nuncupatur. Obituar. MS. Eccles. Morin. fol. 8: Item cuilibet canonico residenti tenenti Statum, duo panes celarii, ponderis quilibet 2. unciarum et 5. estrelingorum. Vide in Stagium et Statio 4.

Idem quod Stagium. Charta ann. 1125. in Chartul. S. Dion. pag. 215. col. 1: Adam de Vilers de feodo apud Willers; et iste debet omni tempore vitae suae Statum apud Villers. Reg. S. Justi ex Cam. Comput. Paris. fol. 163. r°. col. 2: Galerannus...... est homo regis ligius et debet exercitum et equitatum ad suum custum, et per annum Statum apud Mellentum.