Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): STO

STO, (STARE) Esse, permanere. Canones Hibern. cap. 9. apud Acher. tom. 9. Spicil. pag. 3: Puer vero ab infantia ecclesiasticis ministeriis deditus usque ad vigesimum aetatis suae annum lector sive exorcista Stet. Caffari Annal. Genuens. apud Murator. tom. 6. col. 290: Et civitas Stetit absque episcopo annum unum.

Stare in Arbitrio Alicujus, recte diceretur deleta particula in. Oberti Cancellarii Annal. Genuens. ibid. col. 325: Demum juraverunt Stare de guerra et pace, et de omnibus litibus in arbitrio praedictorum Consulum.

Stare ad Crucem. Vide Crucis Judicium, in Crux.

Stare Pedes, ubi superfluum est Pedes. Vetus Ceremoniale MS. B. M. Deauratae Tolos.: Dominus Prelatus, aut ejus vices gerens accipit stolam praeparatam a sacrista et ponit super collum et aquam benedictam in manu, ut moris est, et Stat pedes, et conventus curvatur.

Stare Recto, vel Ad rectum, pro Stare juri, Ster en droit, in Statutis Lossens. ann. 1548. art. 11. Vide in, Rectum.

Stare ad Justitiam, Juri stare. Charta ann. circ. 1075. inter Probat. Hist. Sabol. pag. 335: Unde institerunt Roberto, ut scilicet eis Staret ad justitiam de his quae reclamabant.

Stare Male, Dissidere, inimicitias inter se habere, Gall. Etre mal avec quelqu'un. Charta ann. 1196. inter Probat. tom. 3. Hist. Occit. col. 169: Bernardus comes Convenarum... Stabat male et guerriabat cum dom. Jordano de Insula, per demandamenta quae faciebant inter se.