Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): STO

STO,² (STARE) Habitare, domicilium habere. Charta ann. 1405. ex Tabul. S. Victoris Massil.: In loco in quo maluerunt Stare sive stagium facere. Chron. Parmense apud Murator. tom. 9. col. 772: Et multi propter famem cum familiis eorum recedebant de civitate et ibant ad Standum alibi. Hinc

Stare dicebantur tenentes, qui reseandisiam debebant dominis suis, seu stagium: ex Charta ann. 1162. tom. 13. Spicilegii Acheriani pag. 314: Ego Joannes Martini dono corpus meum per hominem, per me et per omnem meam posteritatem, tibi Girardo Rossilionensi Comiti, et omni tuae posteritati in perpetuum, et convenio tibi, ut semper Stem omnibus diebus vitae meae in villa de Malpas per stagem cum infantibus meis, quos ego melius voluero, etc. Regest. Campaniae fol. 30. apud D. Brussel tom. 1. de Usu feud. pag. 125: Talis est consuetudo Musterioli, quod si guerra erga illud castellum emerserit, omnes milites castellaniae venient illuc Stare. Vide Stagium, Residentes et, Remanentia. Hinc