Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): STO

STO,³ (STARE) Estare, Domus, ubi quis stat, seu manet. Charta ann. 1095. apud Gariellum in Episcopis Magalonensibus pag. 89: Ac pro illa guerpitione dedit Episcopus Dalmatio unum Stare, quod ibi habebat. Adde pag. 96. 169. Donatio propter nuptias facta a Guillelmo D. Montispessulani Mariae Burgundae uxori ann. 1156: Hoc autem factum est apud Montempessulanum in domo, seu Stari sancti Firmini. Tabularium Episcopatus Uticensis ann. 1224: Nec etiam censum Staris ipsorum de Ucetia persolvebant. Occurrit ibi passim. Regestum Tolosanum ann. 1229: Datum apud Arausicam in Stari domini Episcopi. Staria, seu hospitia, in Charta ann. 1316. apud Fantinum Castruccium in Historia Avenionensi tom. 1. pag. 164. Charta ann. 1127. inter Probat. tom. 2. novae Hist. Occitan. col. 444: Ego Rolandinus de Bisano absolvo.... ipsam turrem de Biterri cum toto Stare quod pertinet ad ipsam turrem de Biterri, et cum toto Stare Lupeti de Biterri. Alia ann. 1140. ibid. col. 491: Praedictus vero Guillelmus dabit idoneum Stare Sacerdoti juxta ipsam ecclesiam. Tabular. S. Andr. Avenion. 1190: Decimam racemorum ipsis reddet et afferet ad Stare eorum de Pertus. Charta ann. 1215: Damus vobis in augmentatum Staris vestri.... totum illum spatium quod est inter murum novum et barrium vetus. Adde Histor. Dalph. tom. 2. pag. 62. 63. etc.

Estare. Charta Willel. D. Montispessulani ann. 1103: Dono tibi Estare Constantii de Alest,... Estare Augerii, etc. Infra: Et retineo omnes homines et feminas stantes in domibus illis ad faciendum, quaecumque voluero. Charta Guillelmi filii Mathildis Ducissae D. Montispessulani ann. 1185: Et eorum unum est Estare, cum curia, et puteo, et arboribus. Alia ejusdem Guillelmi ann. 1191: Cum munitionibus, domibus, Estaribus. Regest. Olim ann. 1312: En faisant, édifiant, refaisant, ou rapareillant issues, saillies,... appentis, Estares, ou manuels apuis. Vide infra Starrum 2.

Estaga, Eadem notione. Charta 1125. inter Probat. tom. 2. novae Hist. Occitan. col. 430: Donamus tibi Arnaldo Pelapol ad fevum et propter castellaniam, ipsam Estagam et ipsum mansum qui fuit Petri Raymundi Vacheta, in civitate Carcassona.

Estar, Eodem intellectu, in Charta ann. 1152. ibid. col. 539: Et mansus qui fuit de Geraldo de Nemauses, et totus ipse planus usque in via quae pergit ad puteum, et totus ille planus qui est coram Estar de Raymundi Satgerii.