Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): STREPITUS

STREPITUS, vox fori Anglici, Destructio, prostratio, mutilatio, idem quod Estrepamentum. Vide in hac voce. Strepitum et vastum facere, in vett. rescriptis forensibus apud Spelman. et Th. Blount in Nomolex. Anglic.

Strepus, Eadem notione, in Charta Edwardi Reg. Angl. apud Rymer. tom. 14. pag. 545: Annum, diem, Streppum, vastum, et deodanda, ac omnia alia quae ad nos, haeredes vel successores nostros pertinere possent vel deberent, tam de dictis anno, die, vasto et Streppo, quam de murdris, etc. Pluries ibi.

Srepitus Judicialis, Ambages forenses, formulae. Charta ann. 1300. apud Kennett. Antiquit. Ambrosd. pag. 344: Quod possint eos et eorum successores per omnem censuram ecclesiasticam ad omnium et singulorum premissorum observationem absque articuli seu libelli petitione et quocunque Strepitu judiciali compellere. Strepitus judicii, in Correct. Statut. Cadubrii cap. 134. Vide supra in Planum.

Nostris Strepit, eadem acceptione. Lit. ann. 1356. tom. 4. Ordinat. reg. Franc. pag. 182. art. 8: Nous voulons estre procedé de par nous contre eulx le mieux, le plus diligemment et rigoureusement que on le porra faire selon raison, sommiairement et de plain, sanz Strepite et figure de jugement. Stripit, in aliis ann. 1374. tom. 6. earumd. Ordinat. pag. 517.