Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): STRIDO

STRIDO, (STRIDERE) Inconditum et horrendum clamorem edere, quod faciunt Turcae paulo ante praelium. Gasp. Barthii Gloss. apud Ludewig. tom. 3. Reliq. MSS. pag. 21. ex Anonymi Hist. Palaest. cap. 18: Tunc videntes Comitem et Boamundum venientes et conducentes illam gentem, mox coeperunt Stridere et garrire ac clamare vehementissimo clamore, circumcingendo undique nostros. Cap. 20: Omnes vero pariter Stridebant in civitate.