Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): STULTITIA

STULTITIA, Tabul. S. Vincentii Cenomanens.: Vitalis de Doscela praepositus noster dedit nobis medietatem patrimonii sui quod apud Domnolium habebat post obitum suum: aliam vero medietatem, si soror sua, quae aliquantulum a consilio suo deviaverat, in Stultitia sua, id est, in concubitu non legali, permanere volebat, nihilominus pollicitus est se nobis daturum.