Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): ARMA

ARMA, feminini gener. Dositheus Magister in Gloss. Inermis, sine Arma. Gesta Regum Francor. cap. 10: Nullus tam sordidam et incultam Armam habet, quam tu. Lex. Burgundion. tit. 18. § 3. Edit. Heroldi: Ille, cujus Arma est, nihil pro hoc solvat. Lex Longobardorum cap. 4. ejusdem Edit. immo tit. 42. qui est Rothar. 101. recentioribus.: Si quis cum sagitta vel qualibet Arma plagam intra capsam fecerit, etc. Isti portant armas in naves, ex vett. aulaeis Bajoc. apud Bern. de Montfaucon, tom. 2. Antiq. Monument. Mon. Franciae. Vide Brandaon. tom. 3. Mon. Lusit. pag. 77.

Epist. Ghaerbaldi episc. Leod. apud Marten. tom. 7. A. C. col. 21: Haec est Arma spiritalis, in qua vincitur Diabolus, et gaudent de victoria illi, qui cum ista Arma pugnant.

Arma Clamare. Conclamare; Crier aux armes. Capitulare 3. ann. 813. cap. 36. Jus pagi Xantensis.: Quisquis audit Arma clamare et ibi non venerit, etc. Germ. Wâfen ruofen. Vide Grimmii Antiq. Juris pag. 876. ejusdem Grammat. Germ. vol. 3. pag. 297. et Haltaus. Glossar. German. col. 2015. apud quem haec leguntur: Inclamatio populi ad arma, sive (ut est in Chron. Montis Ser. apud Menck. tom. 2. pag. 254. B) vox qua populus ad arma evocari solet, scil. in incursione hostium et praedonum. Diplom. Waldecc. ann. 1306. in Lunigii R. Arch. Spic. Sec. tom. 1. pag. 1422: Donamus domum in Corbicke civitate absolutam et exemtam ab omni onere quarumlibet arrestationum, exactionum, vigiliarum, insecutionum ad pulsum campanae vel ad Invocationem Armorum, vel subsidii, etc... Saepe tollebatur ejusmodi clamor in violatione pacis publicae, et usitatissime caede hominis facta ad reum persequendum. Chart. Henrici Imp. ann. 1003. in Scheidii Orig. Guelf. tom. 4. pag. 453: Et idem Advocatus non in civitate Abbatissae Assinda, sed foris extra civitatem judicio praesidebit, cum ipsum per manuum truncationem vel Armorum Proclamationem judicium habere contingit. Statut. oppid. Bodenwerder. ann. 1287. ibid. pag. 495: Qui Armisono Clamore cives provocaverit sine causa, judici solidos v. dabit.

Arma, Scutum et lancea, dicuntur in Capitulari 3. ann. 806. cap. 1. et in Capitulis Caroli Magn. lib. 3. cap. 22. Concilium Karrofense ann. 986. cap. 3: Si quis Sacerdotem aut Diaconum, vel alium quemlibet ex Clero Arma non ferentem, quod est scutum, gladium, loricam, galeam, invaserit, etc. Vide Tabellam Caroli Calvi, descriptam a V. Cl. Stephano Baluzio tom. 2. Capitular. pag. 276. ubi Regius Armiger et lanceam et scutum Principis tenet.

Armorum Benedictio, Eorum nempe, qui in sacras expeditiones proficiscebantur. Honorius Augustod. lib. 1. cap. 181: Horum (Sacerdotum) officium est, Missas celebrare,... populum ad Missam, vel nuptias, vel Arma, vel peras, vel baculos, vel judicia ferri, et aquas,... benedicere. Vide Vexillum.

Armorum Custos, dictus videtur non tam is, cui armamentarii, quod ὁπλοφυλάϰιον appellat Joannes Cananus pag. 191. quam is, cui armorum in castris servandorum cura incumbebat, in vett. Inscript. apud Gruter. 518. 5. 546. 9. 569. 7. Habebant autem singulae Legiones suos armorum custodes, 568. 11.

Armorum Ostensio, Monstre d'armes. Aresta O. SS. 1293. in Regest. Parl. f. 99: Cum Dom. de Piceio compellere vellet burgenses suos de Piceio, ut ad mandatum ipsius facerent Ostensionem Armorum, Majore et Scabinis de Piceio se opponentibus, et dicentibus, quod ad mandatum ipsius non tenebantur facere dictam ostensionem, sed ad mandatum nostrum libenter facerent: visis chartis dictae Communiae, et partium rationibus intellectis, pronuntiatum fuit, quod dicti burgenses ad mandatum dicti domini sui Ostensionem Armorum facere tenebantur. Vide Monstrum.

Armorum Praeparatio, Militia, cinguli Militiae accinctio. Tabular. B. Mariae Columbensis dioeces. Carnotens.: Et pro supradicta villa sibi in tribus auxilium impenderet, scilicet in corporis sui redemptione, aut in filii sui Armorum Praeparatione, aut in filiae suae matrimonii conventione.

Armorum Proclamatio. Charta Ottonis M. Imperat. ann. 977. apud Hermannum Stangefolium in Annalib. Westphalic. lib. 2. pag. 151: Constituimus etiam, ut nullus hominum, vel Advocatus alienam jurisdictionem in civitate praenominata habeat, excepta Abbatissa Assendiensi, praeter intruncationem manuum, vel Armorum Proclamationem. Vide, Heereschild. Vide Arma clamare.

Arma Capere, Eques creari. Concessio Henrici III. Regis Angliae pro Henrico de Lacy apud Kennettum Antiquit. Ambrosden. pag. 289: A die quo dictus Comes Arma militaria a domino Henrico Rege patre nostro Cepit et cinctus fuit gladio Comitatus illius.

Armis contendere, Monomachia, judicio duelli se purgare, in Consuet. Sicul. lib. 3. § 47.

Arma Dare, Armis Cingere, Honorare, Militem, seu Equitem creare, armis Militaribus induere; Arma accipere, Militari cingulo accingi. Tacitus de Germanis: Arma sumere non ante cuiquam moris, quam civitas suffecturum probaverit: tum in ipso Concilio, vel Principum aliquis, vel pater, vel propinquus scuto frameaque juvenem ornant. Haec apud illos toga, hic primus juventae honos. Vita Ludovici Pii ann. 791: Patri Regi Rex Ludovicus Ingelheim occurrit, indeque Renesburg cum eo abiit, ibique Ense, jam appetens adolescentiae tempora, Accinctus est. Et ann. 837.: Dominus Imperator Filium suum Carolum Armis virilibus, id est, Ense Cinxit, Corona regali caput insignivit, etc. Chron. Salernit. cap. 80. apud Murat. tom. 2. part. 2. col. 233: Sed dum adolescens factus fuisset, ex more ipsi jam dictus Rex Arma Donavit, atque cum honore Salernum misit. Willelmus Malmesb. lib. 2. de Gest. Angl. cap. 2. de AEthelstano Rege: Nam et avus Alfredus prosperum ei regnum imprecatus fuerat, videns et gratiose complexus speciei spectatae puerum, et gestuum elegantiam: quem etiam praemature Militem fecerat, Donatum chlamyde coccinea, gemmato baltheo, Ense Saxonico, cum vagina aurea. Henricus Huntindon. lib. 8. Hist.: An. 14. Henrico nepoti suo David Rex Scotorum virilia Tradidit Arma. Hovedenus part. 1: Post haec in hebdomada Pentecostes filium suum Henricum apud Westmonasterium, ubi curiam suam tenuit, Armis Militaribus Honoravit. Thomas Walsinghamus pag. 507: Kl. Febr. die Dominica in vigilia Purificationis, Edwardus (Rex) juvenis suscepit Arma militaria cum multis aliis, etc. Galbertus in Vita Caroli Comitis Flandr. n. 111: Nondum enim juvenis ille Arma acceperat, sed Militiae virtutem arripuerat. Robertus Bourron in Merlino MS.: Et si vous pri qu'en guerdon de mon service, me doigniés Armes, et me fetes Chevalier. Philippus Mouskes in Philippo Aug.: Tant qu'Artus li biaus et li fiers, Devint à Gournai Chevaliers, Armes et cevaus li donna Rois Felippes ki l'adouba.

Le Roman d'Aubery MS.: Armes li donne, et un riche destrier, Et de sa paume li donne un coup plenier, Que Dex li doint i estre bons Chevaliers.

Ubi per arma, his locis, ut plurimum, solus ensis intelligitur, quo accingebatur novus Miles.

Sed et interdum armis omnibus is instruebatur. Ordericus Vitalis lib. 8. de Henrico postmodum Rege Anglor. hujus nominis primo: Hunc Lanfrancus Dorobernensis Episcopus dum juvenile robur attingere vidit, ad arma pro defensione Regni sustulit, eumque lorica induit, et galeam capiti ejus imposuit, eique ut Regis filio, et in regali stemmate nato Militiae cingulum in nomine Domini cinxit. Id ipsum prodit Joannes Monachus Majoris Monast. de Gaufredo Andegavensi Duce Normanniae Milite facto: Induitur lorica incomparabili,... calciatus est caligis ferreis,... clypeus leunculos aureos imaginarios habens collo ejus suspenditur, etc. Locum integrum dedimus in Dissertat. 22. ad Joinvillam, eoque spectare diximus ista Senatoris ex lib. 4. Epist. 2. ubi de adoptione per arma, ex qua Militaris dignitas et ordo profluxit: Damus quidem tibi enses, clypeos et reliqua instrumenta bellorum, etc. Otto de S. Blasio cap. 26: Fridericum Suevorum Ducem gladio accingi Armisque insigniri disposuit. Adde eundem Ordericum Vitalem lib. 3. pag. 489. lib. 6. pag. 623. lib. 11. pag. 811. 825. 831. lib. 12. pag. 875.

Arma Deponere et relinquere jubebantur, quibus ob crimen aliquod imponebatur poenitentia publica. Vetus poenitentiale: Qui occiderit Monachum aut Clericum, Arma deponat. Adde Poenitentiale Roman. cap. 2. 34. Concilium Wormaciense can. 26. 30. Moguntiac. ann. 888. can. 16. Triburiense ann. 895. can. 5. Romanum ann. 1078. can. 5. Synodicum Concilii Tricassini ann. 867. Capitula Caroli Magni lib. 6. cap. 90. 97. 98. Legem Longobard. lib. 2. tit. 13. § 5. Carol. M. cap. 133. Additionem 2. Ludovici Pii cap. 1. Addit. 4. cap. 117. novae Edit. An cap. 114 ? ibi vero Armorum depositio plane alia est; de qua in voce Scastlegi. Canones sub Edgaro Rege datos cap. de Satisfactione § 10. Leges Henrici I. Regis Angl. cap. 68. § 8. Burchardum lib. 6. cap. 9. Ivonem lib. 10. cap. 37. et Epist. 60. Vitam Ludovici Pii ann. 833. 834. Vitam B. Simonis Comitis Crispeiensis cap. 3. etc. Vide Scastlegi. et Grimmii Antiq. Juris pag. 712.

Arma et Equos suis Senioribus Dare. Vide Heriotum.

Armis et Honoribus Emendare, in Legibus Henrici I. Regis Angl. cap. 36.

Per Arma Jurare. Vide Jurare.

Arma Sacrata ante juramentum, uti probat Spelmannus in Glossario ex Legibus Boior. tit. 18. lib. 5: Tunc solus cum sua manu, postea donet Arma sua ad sacrandum et per ea juret ipsum verbum cum uno sacramentali.

Arma Mutare, vel Commutare in signum foederis, seu fraternitatis. Ethelredus: Quid plura ? annuit Edmundus et Knutho de Regni divisione consentit... dispositis itaque armis, in oscula ruunt,... deinde in signum foederis vestem Mutant et Arma, reversique ad suos, modum amicitiae pacisque praescribunt, et sic cum gaudio ad sua quisque revertitur. Florentius Wigorniensis hocce ritu contractam fraternitatem innuit, dum rem eamdem enarrat: Ubi pace, amicitia, fraternitate, pacto et sacramento firmata, Regnum dividitur. Ita apud Homerum Glaucus et Diomedes arma invicem mutarunt, Ιλ. ζ v. 235: Ὁς πρὸς Τυδείδην Δίομήδεα τέυχε᾽ ἄμειϐε.

Hoc porro ritu adoptionem fraternam per arma contractam ex Gaufredo Malaterra lib. 2. cap. 46. pluribus ostendimus in Dissert. 21. ad Joinvillam.

Arma, ad tuitionem corporis necessaria pro debito Pignerari prohibet Consuetudo Brageriaci art. 28. Charta Caroli Comitis Provinciae ann. 1290. e MS. D. Brunet: Nullus exactor... Pignoret pro condempnatione... de Armis necessariis ad opus ipsius suaeque familie, nec de equis armorum aut bobus.

Id moris erat apud Francos milites ut armati incederent, quod Frisonibus militia donatis, ratione quidem thrasonica, prohibet Carolus Rom. rex diplomate subditicio ann. 802. in Cod. reg. 10197. 2. 2. fol. 1. v°. ubi multa sunt notatu digna: Statuimus ut si quis ex ipsis (Frisonibus).... militare voluit, dictus Potestas sibi gladium suum circumcinget, et dato eidem, sicut consuetudinis est, manu sua colapho, sic militem faciat; et eidem firmiter injungendo praecipiat, ne deinceps more militum regni Franciae armatus incedat, eo quod consideramus, si praedicti Frisones militaverint secundum staturam corporum et formam praecipue a Deo et natura ipsis datam, cunctos in orbe terrarum milites sua fortitudine et audacia praecellerent.... Qui scutum suae militiae a dicto Potestate recipere debent, in quo corona imperialis in signum libertatis a nobis concessae, debet esse depicta. Vide in Arma 3.

Arma mercatoribus in itinere ad defensionem suam concessa, modo ea in aperto non deferant. Constit. Friderici de pace tenenda in eod. Cod. reg. fol. 8. r°: Mercator negotiandi causa per provinciam transiens, gladium suum sub sella alliget, vel sub vehiculum suum ponat. ann. 1156. cap. 13. Pertzius vol. leg. 2. pag. 103. haec ita scribit: .... gladium suum suae sellae alliget et super vehiculum suum ponat, ne umquam laedat innocentem, set ut se a praedone defendat. In lib. Feud. 2. tit. 27. est non ut quem laedat.

Arma Praesumere. Vide Apothecarii.

Arma Libera, Quae liberum, id est, virum ingenuum et nobilem solum spectant. Leges Guillelmi Nothi Regis Angl. cap. 65. de Manumissione servorum: Et tradat illi Libera Arma, scilicet lanceam et gladium. Arma Liberorum dicuntur etiam lancea et gladius, in Legibus Henrici I. cap. 78.

Arma Molita, vel Moluta, Samiata, polita, acuta. Leges Siculae lib. 1. tit. 8. § 1: Si Armis Molitis impugnatus fuerit, liceat se Armis molitis defendere. Tit. seq.: Arma Molita et prohibita. Arma Moluta, apud Bractonum lib. 2. Tr. 2. cap. 19. § 2. In Libertatibus Teneraemundae art. 4. Charta Communiae Peronensis ann. 1207: Si aliquis de nocte vel de die Armis Molutis aliquem vulneraverit, etc. Arma Emolita, apud Fletam lib. 1. cap. 33. § 6. Gladius Emolutus, in Libertatibus villae de Villereys. Armes Esmoulues, in Stabilimentis S. Ludov. lib. 2. cap. 11. et in Consuetud. Montensi cap. 50. Espée ou autre harnois Emoulu, in Consuet. Bayonensi tit. 26. art. 11. Fer Emoulu, in Consuet. S. Severi tit. 18. art. 5. Chronicon Besuense pag. 697: Quadam die cum in fabrica fabri cultellum Emoleret.

Arma Multritoria, Eadem notione in Charta Philippi Augusti Regis Franc. ann. 1194: Quicumque cultellum cum cuspide, vel curtam spatulam, vel misericordiam, vel hujusmodi Arma Multritoria portaverit, sexaginta libras perdet.

Arma quae ad molas acuuntur, in Charta ann. 1211. ex Reg. 59. Chartoph. reg. ch. 426: Si quis de Armis, quae ad molas acuuntur, aliquem percusserit, etc. Lit. remiss. ann. 1375. ex Reg. 108. ch. 44: Armé d'armes Molues, c'est assavoir d'un demy glaive, d'une espée et d'un grant coustel. Armeures esmoulues, ibid. ch. 39. ejusd. anni.

Arma Offensibilia, Arma ad nocendum, Gall. Armes Offensives. Arma Offensibilia et defensibilia, in Litteris Bonifacii IX. PP. apud Fontaninum in Appendice ad calcem Antiq. Hortae Coloniae Etruscorum pag. 438.

Arma Picta. Vide Arma 3.

Arma Plena, Quae Militem spectant, Armes de Chevalier, seu omnimoda arma. Chronic. Aulae Regiae cap. 13: Dicunt, quod tunc in exercitu Regis Bohemiae fuerunt 7000. virorum in equis pugnantium, in Plenis Armis, et sub galeis. Rogerus Hovedenus ann. 1181: Ut unusquisque homo habens centum libras Andegavensis monetae in catallo, haberet equum, et Arma militaria Plenarie: omnis autem homo habens im catallo 40. vel 30. vel 25. libras Andegavensis monetae ad minus, haberet albergellum, et capellum ferreum, et lanceam et gladium: caeteri autem omnes haberent wanbasiam, capellum ferreum, et lanceam, et gladium. Regestum Feodorum et Servitiorum in Camera Computorum, fol. 3: Ces 4. fiez servent au Chasteau de Torigny en pleines Armes par 15. jours. Fol. 6: Guillaume le Moine tient fié à Plienes Armes. Et alibi saepe. Chronicon Flandriae cap. 34: Et fut le comte d'Artois armé en ses Pleines Armes. Cap. 49: Et allerent tous ses machiers (massiers) armez entour lui en Pleines Armes. Cap. 67: Et estoit le Roi armé de ses Pleines Armes. Johannes Abbas Laudunensis in Speculo Historiali MS. lib. 11. cap. 6: Et estoit le Roi armé de ses Plenieres Armes. At quae proprie fuerint plena arma, pluribus docet vetus Consuetudo Normanniae MS. 2. parte cap. 25: Se aucun est attaint de teles querelles contre Chevalier, il leur doit amender par Plaines Armes, et ce est par le cheval et par le hauberc, par l'escu et par l'espée et par le heaume, Se cil à qui le mesfet fut fet, n'est pas Chevalier ne il n'a point de fieu de hauberc, mes il deffent son fieu par Plaines Armes, l'amende l'y doit estre fete par un roncin, par un gambiex, par un chapel, et par une lame; et par ces choses doit-il fere satisfaction de l'amende. Vide Probationes Historiae Sabaudicae pag. 248.

Arma Plena eadem esse vult Cangius, quae omnimoda arma: aliquid tamen interfuisse discriminis, etiam ubi de militibus agitur, docet nos Charta Baldrici sub Willelmo Normannorum duce pro monialibus S. Amandi Rotomag. in Reg. 49. Chartoph. reg. ch. 46: Praedicti milites sic erant in servitio parati; unus horum totis armis, alter vero ad plaines armas. Quodnam vero fuerit illud discrimen, non satis capio, nec magis aperta est distinctio statuenda garnitos inter et armatos, qua milites a scutiferis secernit Willel. de Tudela in Hist. Albig. metrice idiomate Occitano scripta fol. 36. v°.

Arma Tormentalia. Thwroczius in Chron. Hungar. in arolo Rege cap. 99. ubi describit pompam funebrem ejusdem Regis: Tres solennes dextrarii ipsius domini Regis Karoli suis phalerati purpureis ornamentis, super quos Milites strenui armis ejusdem domini Regis induti sedebant, ante fores Ecclesiae steterunt, quorum quidem Militum unus Armis Tormentalibus regiae excellentiae convenientibus erat ornatus, et alter ad hastiludium aptus, tertius vero armis bellicis Regiae majestati competentibus erat circumseptus. Ubi legendum Tornementalibus. Nam alia erant torneamentorum arma, alia hastiludiorum, seu justarum, ut probavimus ad Joinvillam dissert. 6. et 7. sed et Tormentum, pro Torneamentum habet Epitaphium Rogeri de Mortuomari tom. 2. Monastici Anglic. pag. 229: Militiam scivit, semper Tormenta subivit.

Arma Violenta, Quibus violentia inferri potest. Charta Henrici ducis Brabant. pro communia Bruxel. ann. 1229. ex Cod. reg. 10197. 2. 2. fol. 24. r°: Si quis cultellum praeacutum, vel Arma bellica, sive violenta occulte super se portaverit infra opidum, solvet quinque libras.