Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): ARMA

ARMA,² pro Viris armatis, seu Gens d'Armes. Thwroczius in Prologo ad 2. partem Chr. Hungar.: Qui redeuntium fuerint capitanei, ac quantus numerus Armorum in exercitu illorum fuerit, etc. Ibid. cap. 2: Universum coetum Armorum, quem ducebant, in 7. exercitus diviserunt. Vide Armatus.

Constit. Friderici jamjam laudata: Ad palatium comitis, nullus miles Arma ducat, nisi rogatus a comite. Cap. 15. in vulgatis est ferat, neque ducat alio sensu accipiendum. Nostris Armures, eodem significatu. Pactum inter Phil. Pulcr. et Joan. comit. Hannon. ann. 1297. in Lib. rub. Cam. Comput. Paris fol. 123. r°. col. 2: Li cuens nous doit aidier en la tiere de Haynnau et en la contée de Flandres à mil Armures de fer, et cuink cens Armures de fer jusques au fleuve de Saine, as gages accoustumés en France. C'est à savoir por le banerech vint sols, pour le baceler diz solz et pour l'escuiier cuink solz Tournois.