Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): ARMA

ARMA,³ Gentilitia insignia, nostris vulgo Armes, vel Armoiries; Arme, Italis. Usurpata haec vox videtur ex eo, quod insignia gentilitia in clipeis ac scutis depingantur, quae Latini proprie Arma appellabant. Ac primum quidem Arma dixere, quibus ipsi tuemur, ut tela, quae emittimus, ut ait Isidorus. Nec dissentit Varro lib. 4. de Lingua Lat. qui Arma dicta esse ab arcendo, quod his arceamus hostem, scribit. Praesertim vero scutis ipsis id nominis tributum: nam Ancilia, Arma appellata, auctor est Nonius Marcellus: Ancile, scutum grande, unde etiam Arma et Ancile appellatur. Quo loco forte legendum Arma Ancilia, ut in hac Inscriptione: Mansiones saliorum palatinorum a veteribus ab Armorum Ancilium custodia constitutas longa aetate neglectas pecun. sua reparaverunt, etc. Neque aliter Poëtae intelligendi, dum Picta Arma habent, quod in scutis militum ac ducum insignia depingerentur. Virgilius AEn. lib. 12. vers. 281: .... Et Pictis Arcades Armis. Idem lib. 10. vers. 181: Astur eque fidens, et Versicoloribus Armis. Lucanus lib. 1. vers. 398: Pugnaces Pictis cohibebant Lingones Armis. Virgil. AEn. lib. 8. vers. 588: .... Et Pictis conspectus in Armis. Valerius Flaccus lib. 1. vers. 398: Insequeris casusque tuos expressa Phalere, Arma geris. Ita etiam Graeci ὅπλον pro scuto non semel usurpant. Gloss. Lat. Graec.: Scutum, ὅπλον. Scutum, θυρεύς, ἀσπἰς, ϰαὶ ὅπλον. In Psalm. 5. 75. 90. ὅπλον per scutum redditur. Annotat praeterea Leo Imp. in Tacticis, quos ὁπλίτας Graeci vocant, sua aetate σϰοτάτους appellatos.

Neque tamen desunt, qui existimant, Arma non semper pro scutis, sed interdum pro ipsis, quae in scutis depingebantur insignibus, usurpari, apud Virg. lib. 1. v. 183: Aut Capyn aut celsis in puppibus Arma Cayci. Ibidem, vers. 16: ... Hic illius Arma, Hic currus fuit. Et lib. 10. vers. 80: Paccm orare manu, praefigere puppibus Arma. Denique lib. 1. vers. 247: Hic tamen ille urbem Patavi, sedesque locavit Teucrorum, et genti nomen dedit, Armaque fixit Troia. Quae quidem imitatus videtur Silius Ital. lib. 13. vers. 64: Jam Phryx condebat Lavinia Pergama victor, Armaque Laurenti figebat Troia luco. Virgilium porro hoc loco sic accipiendum prodit Messala Corvinus lib. de Progenie Augusti: In templis arma et Insigne Armorum suspendit: nam post exactam militiam, laboresque militiae, mos fuit suspendere arma. Ideo arma fixit Troia, Troia fuit inter arma templis affixa, armorum insigne, id est sus. Livius lib. 9. cap. 40: Samnites praeter caeteros apparatus, ut acies sua fulgeret novis morum Insignibus fecerunt. Duo exercitus erant, scuta alterius auro, alterius argento caelaverunt, etc. ubi Insignia Armorum, sunt scutorum et clypeorum picturae. Rod. Tolet. lib. 9. de Reb. Hisp. cap. 13: Armorum suorum Insignia fecit nigra, quae alibi et in bellis praeferebat.

Charta Friderici comit. Terret. ann. 1225. apud Steyer. in Comment. ad Hist. Alberti II. col. 207: Largiendi Arma gentilitia cum scutis retortis et erectis juxta Romani imperii consuetudines laudabiles, etc.

Arma Amittere, vel Armis Carere dicebantur, quorum clypei in hostium potestatem venerant, vel qui in praelio victi fuerant: tunc enim ii, aut eorum liberi, si rursum uti armis vellent, tenebantur de hostibus acceptum dedecus praeliando eluere et vindicare; alioquin nec pro Militibus habebantur, nec ad mensam Militum sedere fas iis erat. Nam is mos invaluerat, ut tradit Salanova apud Hieronymum Blancam, ut nemo Miles ad mensam Militis sederet: si contra agerent, fecialium partes erant, eorum mantile lacerare. Hujusce ritus praeclarum habetur exemplum apud Willelmum Hedam, in Friderico Episcopo Ultrajectensi, sub ann. 1395. quippe narrat, Comiti Ostrevandiae Willelmo mensae Regis Francorum assidenti cum aliis Principibus, fecialem, quem Heraldum vocant, lacerasse mantile sibi antepositum, objicientem indignum fore, quod aliquis interesset mensae Regiae carens Insigniis Armorum, innuentem insignia ipsius Willelmi, aqud Frisios Orientales Amissa. Rem ipsam pluribus exequitur Joannes a Leydis in Chron. lib. 31. cap. 50. Porro de ejusmodi clypeis perditis intelligendus Dudo lib. 3. de Morib. Norman. ubi de Richardo Duce, cujus parens ab Arnulpho Flandriae Comite per insidias caesus fuerat: Iste puer constituatur istius Regni Princeps, Scutumque Perditum patris scuto reformantes restaurantesque ejus soboli, obstemus repugnando volentibus dominari nobis.

Arma Incartelata, Scutum quadripartitum, Gall. Ecartelé. Instrum. ann. 1374. apud Baluzium tom. 2. Hist. Arvern. pag. 369: Ubi vero non essent nisi unicus filius ex dictis dominis Dalphino et Margarita, ipse solus esset heres amborum dominorum Comitum praedictorum, et portabit, si sibi placuerit, Arma Incartelata eorumdem.

Arma Reversata, in degradationibus nobilium, qui feloniae damnati erant: si quis enim proditionis reus damnatus esset, continuo ad majorem ignominiam, nobilitate non modo excidebat, sed et ipsius liberi nobilium praerogativa privabantur, atque in hujusce rei signum, arma proditoris publice invertebantur, seu reversabantur. Thomas Walsinghamus, pag. 192: Inter probra vero quae Duci intulerat, Arma ejus in foro sunt publice Renversata. Chronicon MS. Bertrandi Guesclini: Oy, dist l'Escuier, regardés la douleur, Les Armes de Bertrand, ou tant a de vigueur, Ont pendue laidement, ainsi come trahiteur, Et traisnée aussi au long d'un quarrefort, Et les ont Enversée, en monstrant par frenour, Que Bertrand de Glaiequin a cuer de boiseour. Habetur in Chartophylacio Regio, in Scrinio Navarrae, sacco 4. Charta Joannis de Greilly Capitalis de Buch, ann. 1364. quae est 6. qua is captus in praelio Cocherellensi, et in libera Regis custodia detentus, ab ea non recessurum se profitetur: consensum suum praebens, ut si secus ageret, pro falso, malo, ac perfido Milite haberetur, atque in perfidiae signum arma sua inverterentur, Ses armes fussent mises et tournées dessus et dessous. Henricus de Knighton lib. 3. pag. 2546. de Hugone Spensero: Et primo vestierunt eum uno vestimento cum Armis suis Reversatis, etc. Joannes de Badio aureo in Tract. de Armis pag. 44: Item nota, quando portans arma debet dishonorari propter proditionem, fugam, vel fidem ruptam, tunc Arma sunt pingenda per Transversum. V. Seldenum de Tit. hon. pag. 789. 2. ed.

Armorum Rex, Fecialis, vulgo Heraut, Roi d'armes. Codicil. 2. Caroli Andegav. ultimi comit. Prov. ann. 1481: In primis namque dictus dom. noster rex codicillando legavit ejus Regi armorum, vulgariter dicto Provence, pro servitiis eidem dom. nostro regi per eumdem suum Regem armorum, utroque tempore bellorum et pacis, laboriose praestitis. Vide Heraldus.