Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): SUGGERO

SUGGERO, (SUGGERERE) Fundere. Missale Francor. vetus pag. 398: Accipiat et orciolum ad Suggerendum vinum Eucharistiae corporis Christi. Ordo Romanus de Ordinatione Acolythi: Dicente sibi Episcopo, Accipite urceolum ad Suggerendum vinum et aquam in Eucharistiam Corporis Christi. Ita etiam legi in aliquot Codd. libri Sacramentorum monet Mainardus: ubi alii ad fundendum praeferunt. Cui convenit illud Isidori Junioris ad Licitfredum vel Laudefredum: Ipse Suggesta pro Eucharistia Subministrat. Qua voce vinum et aquam ad Sacramentum designari ait etiam Spelmannus. Vide Suggestum.