Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): SUPERFUNDO

SUPERFUNDO, (SUPERFUNDERE) In Lege Burgund. tit. 53. mater superstes esse filio dicitur, rebus Superfusis humanis, id est ut infra habetur, cum contraria fatorum decreta vertuntur.

Nostri a Lat. Superfundere, Gall. Verser dessus, Sorfondre dixerunt. Vitae SS. MSS. ex Cod. 28. S. Vict. Paris. fol. 6. v°. col. 1. ubi de S. Eulalia: Après li prévos li fist les mameles Sorfondre de oyle ardant.

Superfundere, Ornare. Quos certa privilegia Superfundunt, in Cod. Theod. lib. 6. tit. 35. leg. ult.