Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): SUPERSEDEO

SUPERSEDEO, (SUPERSEDERE) Differre: Supersisa, dilatio. Proprie Supersedere, est negligere, contemnere. Leges Adelstani Regis cap. 25: Si quis gemotum, id est publicum Comitatum, adire Supersedeat, ter emendet overhirnessam, etc. Leges Kanuti Regis 2. part. cap. 26: Si quis audito clamore (de fure agitur) Supersederit, reddat overhyrnessam Regis, aut plene se adlegiet. Leges Henrici I. Regis Angl. cap. 50. cui titulus, de Supersisionibus placiti: Si quis a domino vel Praelato suo de nominatis placitis secundum legem placitatus ad diem condictum non venerit, omnium placitorum, de quibus nominatim implacitabatur, incurrit emendationes, nisi competens aliquid respectaverit. Summonitiones Supersessae, cap. 17. Et cap. 53: Qui secundum legem submonitus a justitia Regis ad Comitatum venire Supersederit...... 20. marcarum reus fit. Lex familiae Burchardi Episcopi Wormaciensis: Si quis in civitate haereditalem aream habuerit, ad manus Episcopi dijudicari non poterit, nisi tres annos censum et aliam suam justitiam inde Supersederit. Et post hos tres annos ad tria legitima placita invitetur: et si Supersessum jus pleniter emendare voluerit ipse sicut eam antea possideat. cap. 26. conf. cap. 2. Vide Haltaus. Glossar. German. voce Versitzen, col. 1892.

Sussoir, eodem sensu, in Stat. an. circ. 1370. tom. 5. Ordinat. reg. Franc. pag. 369. art. 10: Ledit bailli Susserra d'autre nouvelleté faire en ladite duchié de Touraine. Pro Sursoir ex frequenti mutatione r in s.

Supersisa, perinde dicitur de iis, qui juri stare ac parere recusant, vel negligunt. Bracton. lib. 5. tract. 2. cap. 1. § 1: Si autem post primam captionem ad alium diem non venerit, amittet seisinam suam per secundam captionem per parvum Cape, nisi tunc veniat et defendat per legem, ut supra de summonitionibus et Supersisis.

Sursisa, Eadem notione, apud eumdem Bracton. eod. lib. tract. 1. cap. 4. § 1. et alibi. Apud Glanvill. lib. 1. cap. 17. in rubrica pro sursisa tenentis, ubi in textu pro defectu. Leges Willelmi Nothi cap. 48: E ki le cri orat, e sursera, la Sursise li rei amend, û s'en espurget. Ubi leges Saxonicae Kanuti Regis 2. part. cap. 26. habet cyninges oferhyrnysse, id est Regia overhyrnessa. Vide in postrema hac voce.

Supersisio. Legum Henrici I. cap. 50. De Supersisionibus placitis, inscribitur: sed legendum videtur placiti, cum scilicet quis a domino vel praelato suo denominatis placitis secundum legem ad diem condictum non venit omnium placitorum, etc. Thorp. De Supersessis placitis. Ita

Supersessio Comitatus, de eo, qui ad Comitatum non venit, cap. 53.

Supersessio, vox medicorum, ἐγϰάθισμα, sessio in aqua medicata ab imis pedibus usque ad umbilicum, ita ut supernae partes non madescant. Ita Gorraeus. Gloss. Medicum MS. Reg. cod. 1486: Encatisma, i. Supersessio.