Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): SUPERSTITIOSUS

SUPERSTITIOSUS, Ambiguus. An Ambitiosus ? Elmham. in Vita Henrici V. Reg. Angl. cap. 15. pag. 30: Episcopus........ tam personam regalem quam regnum suum Angliae modo derisorio parvipendens, Supersticiosis sermonibus ostenderat manifeste, compertoque quod consueta fraude et irrisione solita fruerentur Gallici, etc. Vide supra Superstitio.