Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): SUPERSTITIOSUS

SUPERSTITIOSUS,² Extraordinarius. Superstitiosa exactio, quae praeter consuetam imponitur. Charta Henr. imper. II. apud Murator. tom. 4. Antiq. Ital. med. aevi col. 15: Nostra imperiali auctoritate omnes Superstitiosas exactiones et importunas violentias funditus deinceps illis abolendas et radicitus extirpandas modis omnibus decernimus et confirmamus. Eadem leguntur in Diplom. Henr. IV. ann. 1116. ibid. col. 25. Vide Superstitio.