Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): SUPPLANTO

SUPPLANTO, (SUPPLANTARE) Evertere, Gall. Renverser. De futuro dicitur in Actis S. Mammarii tom. 4. Analect. Mabill. pag. 97: Nos non haec fecimus, sed Dominus noster Jesus Christus, qui te Supplantavit cum patre tuo diabolo et angelis ejus in igne devorationis, ubi est fletus et stridor dentium. Anulinus proconsul dixit: Ergo nobis est ista poena praeparata ?

Dejicere. Capitul. Caroli C. ann. 859. cap. 3: A qua consecratione vel regni sublimitate Supplantari vel projici a nullo debueram.